Latin
611.1 to 611.4
Ficino, Opera omnia 611.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Detrahe huic eam diuersitatem, per quam forma quaelibet diuersa est lumine, &aliunde infusa est lumini, ita ut eadem luminis &fortunae cuiusque essentia sit, lumenque ipsum sese formet, perque formas suas formet omnia. Lumen hoc infinitè lucet, quia natura lucet sua, neque alterius mixtione inficitur, uel contrahitur, per omnia est, quia in nullo, in nullo est propriè ut aequè per omnia fulgeat. Viuit ex se, &uitam praestat cunctis, quandoqui. dem umbra eius qualis est lux ista Solis, sola in corporalibus est uiuifica. Sentit quaelibet, sensumque largitur, si umbra eius sensus omnes omnibus excitat. Amat denique singu la, si maximè sua sunt singula. Ergo qui Solis est lumen? Vmbra Dei: Ergo quid Deus est? Sol Solis est Deus, Solis lumen est Deus in corpore mundi, Deus est Solis lumen super angelicos intellectus. Talis umbra mea est, ô anima, ut rerum omnium corporalium pulcherrima sit. Qualem esse meam lucem existimas? Si tantum mea lucet umbra, quantum lux mea fulget? Amas lucem ubique prae caeteris, imò solam? Ama me solum, solam, ô ani ma, lucem infinitam, lucem me, me, inquam infinite ama, fulgebis iam, &oblectaberis infi nite. ANIMA. O rem miram, quae admirationem ipsam exuperat. Quis nunc me inso litus urit ignis? Quis mihi Sol nouus, &unde subrutilat? Quis nam, &unde tantus, &tam dulcis spiritus meas modò medullas pungit &mulcet, mordet &lambit, stimulat &titillat? quam amara dulcedo haec est? Cogitare quis possit, etiam amara dulcedo, quae me liquefacit penitus, &euiscerat. Cuius comparatione, quaue sublata, amara mihi, uel quae dulcissima sunt, uidentur. Quàm dulcis amaritudo, quae me dilaniatam conglutinat, &redintegrat, qua cum mihi uel amarissima quaeque dulcescunt. Quàm necessaria uoluntas haec est, quum bonum ipsum nolle non possim, &aliud quodlibet uitare, potius ualeam uel differre, quam boni auiditatem. Nam etsi hanc uitare uoluero, non nisi quia deuitationem ipsam bonam existimauerim, deuitare tentabo, quam rursus uoluntaria huiusmodi necessitas est.