Latin
612.6 to 612.8
Ficino, Opera omnia 612.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
quod quidem tum uoluptati, tum etiam utilitati maximè tibi fore confido, censet igi tur ille animum nostrum, prius quàm in corpora laberetur, ut etiam Pythagoras, Empe docles, atque Heraclitus antea disputauerant, in coelestibus sedibus extitisse, ubi ueritatis contemplantione, ut Socrates in Phaedro inquit, nutriebatur, atque gaudebat. Quumque ij, quos paulom ante memotaui Philosophi, Deum summum fontem quendam, ac lumen, in quo rerum omnium exemplaria, quas ideas nominant, elucescant esse, à Mercurio Trismegisto Aegyptiorum omnium sapientissimo didicissent, necessarium fore putabant animum aeternam Dei mentem assidue contemplantem, rerum quoque omnium naturas clarius intueri. Videbat igitur animus, inquit Plato, ipsam iustitiam, uidebat sapientiam, uidebat harmoniam, &quandam diuinae naturae mirabilem pulchritudinem, atque has omnes tum ideas, tum diuinas essentias, tum primas naturas, quae in aeterna Dei mente sint, nominat, quarum perfecta quadam cognitione hominum mentes quandiu illic degunt, foeliciter nutriantur. Quum uerò ob terrenarum rerum cogitationem appetitionemque animi ad corpora deprimuntur, tunc qui prius ambrosia, ac nectare, id est, Dei cognitione perfectoque gaudio nutriebantur, continuò in ipsa descensione flumen lethaeum, id est, obliuionem diuinorum haurire dicuntur, nec prius ad superos, unde terrenae cogitationes pondere deciderant, reuolare, quàm diuinas illas, quarum obliuionem susceperant, naturas recogitare coeperint: id autem duabus uirtutibus, ea uidelicet, quae ad mores, ea insuper, quae ad contemplationem pertinent, assequi nos Philosophus ille diuinus existimat, quarum al teram communi uocabulo iustitiam, alteram uero sapientiam nominat.