# Opera omnia 613.1-4

Ficino, Opera omnia, 613.1 to 613.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/613.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/613.1

Quapropter ge minis inquit, alis, has, mea quidem sententia, uirtutes intelligens animos ad superos euo lare, easque duabus similiter philosophiae partibus, actiua, scilicet & contemplatiua consequi nos in Phaedone Socrates disserit. Vnde ipse idem in Phędro sola, inquit, Philosophi mens recuperat alas. In hac autem ipsa alarum recuperatione abstrahi à corpore illarum ui animum Deoque plenum ad superos trahi, ac uehementer anniti. Quam quidem abstractionem, ac nixum, Plato diuinum furorem nuncupat, eumque quatuor in partes distribuit: neque enim diuinorum putat unquam homines reminisci, nisi quibusdam eorum, quasi umbris, atque imaginibus, quę corporis percipiuntur, sensibus excitentur. Itaque Pau lus ac Dionysius Christianorum Theologorum sapientissimi, in aisibilia Dei asserunt, per ea quae facta sunt, quaeque hîc cernuntur, intelligi: diuinae uerò sapientiae imaginem esse Plato uult hominum sapientiam. Diuinae harmoniae imaginem hanc ipsam, quam uocibus instrumentisque musicis fingimus harmoniam: diuinae autem pulchritudinis eam, quae ex partium membrorumque corporis aptissima compositione conficitur, conuenientiam uenustatemque imaginem esse censet. Quum uerò scientia nullis, aut certè perpaucis hominibus adsit, nec ullis corporis sensibus comprehendatur, efficitur ut diuinae sapientiae similitudines apud nos perpaucae sint, & hae quidem sensibus nostris occultae, ac prorsus gnotae. Quapropter Socrates in Phaedro simulachrum, inquit, sapientię oculis cerni nul lo modo posse, quod si cernatur, mirabiles amores diuinae illius, cuius in simulachrum est, penitus excitaturum. At uerò pulchritudinis diuinę similitudinem oculis cernimus, harmoniae uerò imaginem auribus annotamus, quos Plato sensus omnium, qui per corpus fiant, perspicacissimos arbitratur, quò fit, ut ijs, quae corporibus insunt, quibusdam quasi simulachris in animum per sensus corporis haustis reminiscamur, quodammodo rerum earum, quas extra corporis carcerem constituti antea noueramus. Qua quidem recordatione exardescit animus, alasque commouens, iamiam à corporis cogitatione, sordibusque sese paulatim emaculat, diuinoque furore prorsus afficitur, atque ijs duobus sensibus, quos paulò antè commemoraui, geminę furoris species excitantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
