Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 614.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus intelligitur, louem omnibus infusum corporibus continere, atque alere cuncta, ut non immeritò dictum sit, lupiter est quodeunque uides, quodcunque moueris. Sequuntur post haec reliquae furoris diuini species, quas ille bifariam diuidit, earumque alteram circa mysteria, alteram circa futurorum euentus, quod uaticinium uocat, uersari putat. Primùm quidem furorem definit uehementiorem animi concitationem, in ijs, quae ad deorum cultum, religionem, expiationem, sacrasque caeremonias pertinent perficiendis. Affectum uerò mentis, qui eiusmodi furorem falsò imitatur, superstititionem nominat.