Latin
616
Ficino, Opera omnia 616
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus duo praecipuè confirmari uidentur, unum uidelicet animas ho minum, quae propter temperatam complexionem, uitae puritatem, sui abstractionem à corpore, quodammodo separantur, quàm plurima diuinare, utpotè quae natura sua diuinae sunt, &quando in se reuertuntur, suam exercent diuinitatem, alterum uerò animas defunctorum solutas à corporum uinculis nosse nonnihil &humana curare. Quod He siodus cecinit, &Plato noster in Legibus confirmauit. Hos autem Heroas omnis antiquitas appellabat. Vale. Modus laudis absque adulatione. Marsilius Ficinus Francisco Castilionensi Theologo. 8. Di Egi expositiones tuas circa Dauidis Prophetae mysteria. Cupio exclamare Fran cisce, sicut Deus Dauidem reperit uirum secundùm cor suum, ita Dauidem te uirum secundùm suum cor reperisse. Sed ubi adulationis suspicamur opinionem, innuere praestat, quàm explicare. Saluta Georgium Antonium Vespuccium, uirum humanitate doctrinaque insignem. Vale. Solitariae uitae utilitas. Marsilius Ficinus Gregorio Epiphanio sacerdoti, conphilosopho suo. S. D. Eus unitas stabilis est, &status unicus. Hęc à Platonicis nostris, ut te non latet, subtiliter disputantur. Quisquis igitur Deum assequi uult, multitudinem pro puiribus motumque deuitet. Secedamus ergo mi Gregori in unicam stabilemque mentis speculam, illucescet nobis illic protinus, ut Plato inquit, inuisibile lumen. Verùm ut commodius hoc ijs temporibus efficere continuareque ualeamus, statui tempus aliquod montem Vechium illum mihi à magno Cosmo donatum colere, illic tu mecum eris. Audisti prouerbium illud, Nullius boni possessionem absque socio iucundam esse. Ego autem nescio, quem socium illicijs temporibus iucundiorem te possim habere. Vale, &ad nos uola. IL. De modestia componendi. Bessarion Cardinalis Sabinus Marsilio Ficino Platonico, S. D. Pectate, docteque uir, amice noster, superioribus literis elucubratum opus nostrum,