Latin
617
Ficino, Opera omnia 617
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem nonnulli quondam minutiores Philodoxi exteriori gleba decepti, quum non possent ad intima penetrare, latentem thesaurum contemnebant. Verùm in Plotini primum, Porphyrij deinde, ac lamblici, ac denique Proculi, officinam aurum illud iniectum, exquisitissimo ignis examine excussis arenis enituit, usque adeò ut omnem orbem miro splendore repleuerit. Tantis utique radijs noctuae, siue bubones quidam, ut uidetur, offensi, sacrum illum Platonis nostri thesaurum non solùm spernere, ut nonnulli quondam, sed proh nefas improbare coeperunt, quod multò erat priori errore deterius. Verùm Bessarion Academiae lumen, medelam confestim heberibus &caligatis oculis adhibuit saluberrimam, ut aurum illud non solûm mundum sit, &splen didum, uerùm etiam tractabile manibus oculisque innoxium. Hoc uaticinatus Plato, fore tempus multa post secula, regi Dionysio inquit, quo Theologiae mysteria exactissima discussione, uelut igne aurum purgarentur. Venerunt, iam uenerunt secula illa Bessarion, quibus &Platonis gaudeat, &numen, &nos omnis eius familia summopere gratularemur. Vale. Exhortatio ad scientiam. Marsilius Ficinus Antonio Pactio. Aurentius Medices duo in te laudat, prę caeteris magnificentiam &acumen, lau do &ego. Sed Antoni magnificentiae quidem usu comparare tibi caeteros potes, acuminis autem exercitatione comparare tibi teipsum, si tantum doctrinae Estudueris, quantum liberalitati iamdudum indulges, non dubito breui te ita omnium doctissimum fore, quemadmodum nunc es magnificentissimus omnium. Age precor, Antoni mi suauissime, commenda teipsum tibi, sicuti caeteros commendatos habes. Laurentius noster ait, te non modò erga doctos magnificum esse, uerùm etiam abundè doctum. Credo equidem, atque gratulor. At non prius satis mihi feceris, quàm tantum scientia, quantum magnanimitate excellueris, si tibi eruditissimi quique in primis placent, da operam, ut tibi ipse prae caeteris placeas. Quid ergo toto in omnibus plurimùm, imon totum ualet, statue oro tibi quotidie horas quatuor reliquas, utcunque placet, amicis dona. Bene uale, sed uisne ualere bene? Bene disce, &disce precor hodie, qui cras discit, nunquam discit. 7. Nouembr. 1473. Consolatio in alicuius obitu. Marsilius Ficinus Sismundo Stufae consolationem dicit. CI quisque nostrûm id maximè est, quod in nobis est maximum, quod permanet semper idem, qua nos ipsi capimus, certè animus homo ipse est, corpus autem est hominis umbra. Quisquis igitur usque adeò delirat, ut hominis umbram hominem esse putet, hic miser in lachrymas instar narcisci resoluitur. Tunc desines Sismunde flere, quum desiueris Alberiam tuam Albitiam in nigra eius umbra quaerere, atque coeperis eam in alba sui luce sectari. Tunc enim illam tantò reperies pulchriorem, quam consueueris, quanto ab umbra deformi remotiorem. Secede animum tuum precor, ibi animam illius speciosissimam, tibique charissimam possidebis. Imò ex animo tuo in Deum te recipe, illic ideam pulcherrimam, per quam diuinus artifex Alberiam tuam creauerat, contemplabere. Et quantò formosior illa in opificis forma est, quam in seipsa, tantò eam ibi beatius amplecteris. Vale 1. Augusti. 1473. Florentiae. Laus ueritatis. Marsilius Ficinus Angelo Politiano poetae Homerico, S. D.