# Opera omnia 618-2

Ficino, Opera omnia, 618. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/618-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/618-2

libet eos parcè laudare, quum uideantur supra modum esse laudandi. Non liA. Abet eos mihi laudare multum, ne laudatores laudando meos, meipsum extollere uidear. Tacebo igitur ego horum pictorum uirtutes, inspicite ipsi tabulas diligenter, pictura loquetur, quum ioquitur pictor, loquitur malè, quum pictura loquitur, bene loquitur. Vanus est opifex, qui ab alio magis, quam ab ipso opere expectat honorem, non pendet operis uirtus ex iudice, sed opus iudici commendat artificem. Valete. De uirtutibus ciuilibus purgatorijs, purgati animi exemplaribus. Marsilius Ficinus Francisco Lapaccino & Megliori Crescio, Lli Deum quaerunt rectissimo calle, qui primon per ciuiles uirtutes affectus animae nimium luxuriantes aliquantum amputant. Demùm per uirtutes purgatorias eos penem ad uiuum usque resecant. Tertio loco per uirtutes animi tam purgati pro uiriAbus radicitus illos extirpant. Quibus quantum homini possibilem esse eradicatis, de níque uirtutibus exemplaribus, quę sunt in Deo formantur: nam tria illa uirtutum gene ra gradus quidam sunt, quibus paulatim ad diuinas uirtutes accedimus. Omnis autem naturalis motus finem suum aliquando potest attingere, & omnis praeparatio, quae natu raliter ordinatur ad formam, & formam ipsam aliquando consequi potest. NIII De sapiente & foelice uiro. Marsilius Ficinus Antonio Seraphico conphilosopho suo Miniatensi, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
