# Opera omnia 618

Ficino, Opera omnia, 618. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/618
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/618

Ircunferuntur, ut ais, epistolę quaedam meo nomine quasi Aristippicę, & quadam ex parte Lucretianae, potius quam Platonicae: si meae sunt, Angele, non sunt ta les: si tales non sunt, non meae illae quidem, sed à detractoribus meis confictae: ego enim à teneris annis diuinum Platonem, quod nullus ignorat, sectatus sum. Sed facilè hoc signo scripta nostra discernes ab alienis, in epistolis meis sententia quaedam semper pro ingenij uiribus, aut moralis, aut naturalis est, aut theologica. Quòd si quid interdum quodammodo amatorium inest, Platonicum illud quidem & honestum, non Aristippicum, & lasciuum. Laudes autem uerae & tales ut exhortentur, atque admoneant, non adulentur, uerba penè nulla superflua: statui enim ab initio studiorum meorum sem per, quam breuissimè possem scribere: nam in tanta temporis breuitate loqui superfluas, phi lologi est potius, quam Philosophi. Et quum paucissimi sint, quibus multa sint nota, saepe qui multa loquuntur, aut falsa, aut superflua loquuntur, aut utraque. Omnia haec à uiri di gnitate aliena à Philosophi professione alienissima. Vale. Quantum utile sit alere doctos. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo, luites alij fermè omnes, ministros nutriunt, tu sacerdotes Musarum nutris. Perge precor, mi Laurenti: nam illi uoluptatum serui euadent, tu uerò Musarum delitiae, summus Musarum sacerdos Homerus in Italiam te duce uenit, & qui hactenus circumuagus & mendicus fuit, tandem apud te dulce hospitium apertum reperit. Nutris domi Homericum illum adolescentem Angelum Politianum, qui Graecam Homeri personam latius coloribus exprimat. Exprimitiam, atque id quod mirum est, in tam tenera aetate exprimit, ut nisi quis Graecum fuisse Homerum nouerit, dubitaturus sit, est duobus uter naturalis sit, & uter pictus Homerus. Delectare ijs pictoribus Medices ut coepisti, nam caeteri pictores parietes ad tempus ornant, hi uerò in aeuum habitatores illustrant. Laus opificis non à uerbis, sed ab opere. Marsilius Ficinus Laurentio & Iuliano Medicibus. S. D. Ccipite laeto animo, Medices, Naldi Florentini poëma, & Benedicti Coluccij Pistoriensis declamationes. Alter est Phoebi delitiae, alter Mercurij comes. Non

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
