# Opera omnia 619

Ficino, Opera omnia, 619. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/619
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/619

Vlrum sapientem foelicemque eum puto, qui quum ex solo pendeat Deo, in medijs calamitatibus uiuit laetus. Quem nec metus exanimat, nec dolor excruciat, neque uoluntas corrumpit, neque libido inflammat. Qui inter densissimas spi nas, molles speciososque flores legit, qui ex stercore margaritas eruit, atque effodit, qui in profundis uidet tenebris, qui compedibus grauatus, & uinculis circunstrictus ueluti liber solutusque percurrit, quem denique spiritus coelestis afflauerit. Imitare igitur, ut coepisti, Pythagoram, & Socratem, & Platonem, qui non minus agendo, quàm disputando, inuita etiam fortuna, philosophabantur. Philosophiam quàm multi lingua, ipsi pectore toto colebant. Frustrà sapit Seraphice, qui non sibi ipse sapit. Vale, & in tuis moribus perseuera. Bona scribere praestat quàm multa. Marsilius Ficinus Angelo Politiano Poetae Homerico, Vid totiens quaeris librorum meorum titulos Angele? An fortè ut tuis me carminibus laudes? at non in numero, sed in electione laus, non in quantitate, sed in qualitate bonum. An potius ut mea apud te habeas omnia. Quoniam amicorum omnia communia sint, utcunque sit, accipe quod petieras. E Graeca lingua in Latinam transtuli Proculi Platonici physica & theologica elementa, lamblici Chalcidaei libros de secta Pythagorica quatuor, Theonis Smyrnaei mathematica, Platonicas Speusippi definitiones, Alcinoi epitome Platonicum, Xenocratis librum de Mortis consolatione, carmina symbolaque Pythagorae, Mercurij Trismegisti librum de Potentia & sapientia Dei. Platonis libros omnes. Composui autem commentarium in Euangelia, Summo bono, commentarium in Platonis conuiuium de amore. Composui Physiognomiam, Declarationes Platonicae disciplinae ad Christophorum Landinum, quas postea emendaui, compendium de Opinionibus Philosophorum circa Deum & animam, Oeconomica, de Voluptate, de quatuor Philosophorum sectis, de Magnificen tia, de Foelicitate, de lustitia, de Furore diuino, de Consolatione parentum in obitu filij, de Appetitu, Orationem ad Deum Theologicam, Dialogum inter Deum & animam Theologicum, Theologiam de Immortalitate animorum in libros octo decemque diuisam, opus de Christiana religione, Disputationes contra Astrologorum iudicia, de Raptu Pauli in tertium coelum, de Lumine, argummentum in Platonicam Theologiam, de Vita & doctrina Platonis, de Mente quaestiones quinque, Philosophicum epistolarum uolumen. Vtinam Angele, tam bene, quàm multum scripserimus, ut tantùm caeteris nostra placeant, quantum ego tibi, tuque mihi. Vale. Exhortatio ad scientiam. Marsilius Ficinus Nicolao Albitio, S. D. Vdisti prouerbium illud, mi Nicolae, Nihil lucro dulcius. At quis hominum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
