# Opera omnia 621-3

Ficino, Opera omnia, 621. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/621-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/621-3

sententiam, quam à te in Theologię libro posita est, animas, scilicet nostras eodem tempore ubique esse. Nam quod compluribus in eo libro rationibus proba tur, nunc re ipsa clarius constat: uix enim aliam ad te epistolam obsignaueram quum redditae mihi sunt optatissimae literae tuae, eius suauitatis plenae, quam faciebat, ut à me mirificè desiderarentur. Credo equidem absentem te, & legisse nostras literas, & accusationem tarditatis in scribendo tuae isthinc perspexisse, qua monitus diutius ad nos dare literas non distuleris. Verùm quicquid sit, iam non lubet literarum causas inquirere, satis est eas me literas accepisse, quibus nihil mihi aut gratius, aut iucundius est. Video quod & antè mihi constabat nihil à te temerem agi. Nam diuturnior expectatio suauiorem ipsam quodammodo suauitatem fecit, ut etiam ualde sitientibus euenire solet. Legens ego tuam Epistolam nihil reperio non Marsilianum, si gratiarum illae actiones ex literis demantur. Non enim hoc gratiarum genus conuenire uidetur, aut amicitiae nostrae, aut ei uiro, qui se ita mihi totum tradiderit, ut nihil sibi reliquerit suum. Non si tu ea magnitudine corporis esses, qua diuus ille, quem ais, Christophorus pingitur, aliquid tibi superest non meum. Sic tu semel uoluisti, sic tibi quondam placuit. Ego uerò tam no bile munus & accepi libenti animo, & accepto gaudeo, mihique ipsi gratulor. Iam igitur non Marsilij es, sed Laurentij tui, non minus tui, quàm tu ipsius. Qua in re si teipsum tibi reddi uis, scito id ea conditione futurum, ut nullam de te habere possis rationem, quin aequè de me ipso eodem tempore habiturus sis. Quos enim immortalis Deus coniunxit, homo non separet. Tu igitur, ut ad gratias redeam, nolim amplius hoc scribendi genere mecum utâre. Si enim gratiae, quas agis, tuae non sunt, nihil omnino nobis tribuis: si tuae, scito superioribus rationibus tecum iampridem te mihi omnia tua tradidisse. Vale, & te ipsum ama, quod si feceris, me quoque amabis. Ita enim non uulgaris noster amor exigit, quod te non latere existimo, quum in eo libro, quem de Amore scripsisti, cunctos amoris affectus adeò ex arte posueris, ut nihil in amore inueniatur, quod non eo libro legi possit, nihilque in tuo libro legatur, quod in amore non sit. Iterum uale. Pisis 12. Calendas Februarias. Mirabilium author Deus est, non homo. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
