# Opera omnia 623-2

Ficino, Opera omnia, 623. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/623-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/623-2

ames, nuper ex hoc uno praecipuè, quod tanquam zelotypus leuissimis falsisque offensiunculis subirasceris, irascere ut lubet, irascere zelotype, modò interim incalescas. Simile est irae & amoris incendium: ego enim quum subirascortibi, quod facio saepe, tunc aestuo amoris incendio maximè. Tu quoque flagras non mediocriter, scio quid loquor. Quòd si quando tepescere uideamur, tum etiam nostra haec tepiditas feruentius feruet, quam caeterorum amor. Ecce nunc, mi Laurenti, tua isthaec ira mitior mihi uidetur, quàm caeterorum mansuetudo, morsus iste tuus suauior suauio. O quam suauiter mordes? quam acriter obscularis? Acrimoniae miram misces dulcedinem, dulcedini acrimoniam, quod in suauissimis saporibus natura solet, & quotiens acri monia tua fortius acescit, totiens aceti maluatici instar dulcius, quàm dulce redolet: Verùm quid accusas in me accusator acer, amator acerrime? Breuitatemne? At tu in causa es, quòd enim breuis sim, negotiorum tuorum, quòd breuissimus uidear, amoris erga me tui efficit magnitudo. Accusas taciturnitatem, suspicans eam ab obliuione, obliuionem ab absentia proficisci. Meminisse debes, non abesse isthinc Marsilium, si non abest Laurentius, in quo est Marsilius, si ubique est eodem tempore animus, quid ipse superioribus diebus tua epistola confirmasti. Quid igitur obstat diuus Christophorus, quin te cernam? Praesertim quum diaphanus sit, atque perspicuus, & in ipso Christophoro inspiciam Laurentium, quandoquidem per Laurentium ipsum Christophorum uideo & am plector. Denique uis uerum fatear? Non oppositio Christophori inducit eclipsim, per quam aut caecutiam, aut sileam. Imò tu coruscatione tonitrumque tuo caligari, stupere, obmutescęre, penitus me compellis. Improbe adolescens, ha nimium gaudes uictoria, quamuis ho nesta. Quid amplius aut tibi, aut reliquis est reliqui? Tibi quidem ut te ipsum uincas? Reli quis autem, ut uinci aequo animo patiantur. Ego certè, ut de me ipso prius loquar, superari abs te fermè tantum gaudeo, quantum ipse gaudes me, ac caeteros superare. De caeteris uerò quid dicam? Sol matutinus congregat nebulas. Meridianus Sol nebulas disgregat. Virtus adolescens inuidiam concitat, aduita sedat, liuorem domat tandem, qui omnem prius uicit opinionem. Inuidiam quasi omnem in admirationem conuertisti. Laudant multi palàm, qui hactenus inuidebant. Sed quamuis laudator penè nullus de Laurentio mentiatur, nulli tamen hunc, exceptis Platonicis, legitimè laudant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
