# Opera omnia 623

Ficino, Opera omnia, 623. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/623
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/623

Vt ne quid nimis. Sed etiam ex his locis uideo quid in causa sit, cur ego à cogitationibus tuis absum. Quum enim semper ante oculos diuum Christophorum, cui aedes tua dicata est, habeas, ea ipsius est magnitudo corporis, ut caeterarum omnino rerum tibi prospectum auferat, atque inter te & nos quodammodo faciat eclipsim quandam. Quod ta mentum miror, tum uerò quibus uerbis te accusem non inuenio. Nullum enim est tam asperum, tamque contumeliosum uerbum, quin deterior multò sit Marsiliana taciturnitas, qua & fidem tuam, & nostram amicitiam fefellisti. Doleo quidem non parum, quòd fidem tregerit, atque amicitiae nostrę huiusmodi iniuria intuleris. At quod magis mihi molestum accidit illud prorsus est, quod dum tu amorem nostrum frustratus es, ita nos à caeterorum hominum beniuolentia alienasti, ut nemo supersit, cui fidem deinceps adhibere pos se uidear. Nihil enim tam perfectum, tam constans, tam uerum uidebatur, quàm nostra amicitia, quae quidem & tua uirtute, & temporis diuturnitate à Deo creuerat, ut si quodammodo decoxerit, nulla restet, cui credere tutò possimus. Quapropter scito nos erga te mirum in modum iratos esse. Neque tamen ita iratos, ut si iucundissimae literae tuae ad nos perferantur, sua illi incredibili suauitate cunctam animi asperitatem, atque indignationem mulcere non possint. Nam quum Achillis telum in manibus habeas, scito tarditatem in scribendo, cuspidem esse, qua uulneras, literas uerò ita illato uulneri mederi pos se, ut non modò uulnus ipsum, sed omnem penitus cicatricem auferre, ac delere possint. Vale Pisis. Amatoria, quomodo amandus quisque sit, & quomodo laudandus. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D. Vòd me diligas Laurenti, multis clarissimisque argumentis iamdiu noui. Quòd

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
