# Opera omnia 624.5-6

Ficino, Opera omnia, 624.5 to 624.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/624.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/624.5

Ccepi à Carolo Marsupino epistolam, cui quum primum respondere aggrederer, uellemque praescribere Marsilius Carolo salutem, genius mihi pręter summam ita flexit calamum, ut loannipro Carolo scriberem, accipe igitur epistoA. Alam genialem. Nefas putauit Deus absentem me cuiquam priusquam Herol scribere, arbitror Heroibus fauere superbos. Quoniam ut Platoni placet Heroes ex amore Deorum sunt geniti. Ego re ipsa expertus sum Philosophos exheroum amore renasci. Vale i. Mai. 1473. Quod gratis, gratius est, quàm quod ex debito. Marsilius Ficinus loanni Caluacanti amico unico. S. D. ON potest manus calamum ducere, nisi ipsa moueatur ab animo. Non poterat his temporibus scribere Marsilius ad Heroem, nisi ante inuitatus ab Hero est. Sed unum mihi molestum est prae caeteris, quod ideò scribis ad me, quia promiseris, ergo pactioni istud tribuo, non amori. Amatorias posco literas, non mercatorias, an es etiam pacto meus, scilicet quia ego sum tuus, amore uolo sis meus. Vale 5. lanuarij. 1474. Prouocatio ad scribendum. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Mice, quid tamdiu certatim silemus? Quid tandem uictori lueri accedet, uicto quid damni?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
