Latin
625
Ficino, Opera omnia 625-2
Unproofread scanNot analysed yet
sunt aequo animo tolleranda, ne fiant propter imparientiam grauiora. Tu si quid humanitatis habes, noli me duplici pressum sarcina, tertio insuper pon dere onerare: Oneras autem nimium nisi libros ad me remittas. Temporis enim iactura me stimulat ut eos saepius exigam. Nulla est grauior iactura quàm tempo ris. Heu confidentius flagito quae forsitan accipere nollem, quem uerò uellem accipere, postulare non audeo. Illa me decet habere, hoc me in praesentia necessarium est carere. Prudentius est tùm carere, decens est implere, tùm quid necessarium est pro uiribus facere uoluntarium. Tua interest illud implere, mea id conari. Vale, ac dum aliena colis, alienis cole tibi quoque teipsum. Quod iocundae amicorum literae. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Vid igitur faciam? Prior ne ego ad te scribam? an tuas literas expectabo? Equidem cum ad alios ferè nunquam nisi lacessitus scribere soleam. tibi tamen uenire obuiam cogor, &prior inire certamen. Nec silere diutius te permittam? Non potes enim sine meo languore silere. Huc me, quid te non fu–git, immoderatus impulit aestus, isthuc uentus intollerabilis retrahit, adeò, ut uix hodie me contineam, quin ad urbem protinus aduolem. Potes uerò hic me solus aliquot, et illos quidem pauculos dies tuis literis retinere, nam dum literis tuis legen dis totus incumbam, nec uentorum procellas sentiam, nec fulmina &tonitrua audiam. Sic ergo fit, ut uerba sedare uentos, &tempestates depellere ualeant. Saluta Vgolinum Verinum tuum musarum sacerdotem. Vale. 30. Augusti 1478. Marciani. Nemini detrahendum, quia Deus ulciscitur. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D.