# Opera omnia 625

Ficino, Opera omnia, 625. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/625
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/625

Ego uerò in hac silendi pertinacia uinci abs te satius censui, ut in loquendi certamine uincerem. Ita post hac primae tibi in tacendo partes, mihi primae in loquendo dabuntur. Semper ne calcaribus indigebis in stadio? Nunquam tua sponte curres? Cur mecum tàm dure? Acrius forsitaniocari tecum uideor mi loannes. Tu autem agis acerrimè, acerrimè quoque responde si placet, modo respondeas, sin minus placet, dulciter sile. Meae certè huic uerborum acrimoniae cordis affectum melle dulciorem subesse putato. Vale, & tamdiu abesto quàm tua res postulat. Satis enim mihi fit cum res agitur tua. Nonis Octobris Charegij. Quod necessariae epistolae inter amicos. Marsilius Ficinus loanni Caualeanti amico unico, S. D. στεωτιαιιί Voniam putabam breui te Florentiam rediturum nullas ad te dedi literas, sperans cito ueras audire ac reddere uoces. Nunc uerò perpetua haec, ut ita dixerim, coeli serenitas longiores mihi tuas in Trebianis collibus minatur moras. Sed quis Trebiana suauitate non capiatur, hos certè Bacchus amat colles, ijs meus captus est loannes, haec profectò cur non scripserim hacte nus causa est. At tu cur scribis nihil? Nihil equidem habeo quod scribam, inquies. Id ipsum saltem nihil habere te, scribe, quanquam nunquam deest amicis argumentum literarum. Quid enim amico charius, quàm amici uita? Ergo uicissim qualis ualitudo sit, saepe significandum. Ego meam ualitudinem declarare non possum, nisi prius ipse tuam. Quippe ualeo si tu uales, imo si te ualere intelligo. Vale ex Charegio. XIII. Grauis est iactura temporis. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Nerosa mihi tàm mei, quam paterni corporis cura, onerosa absentia tua. Vtraque

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
