# Opera omnia 626.1-4

Ficino, Opera omnia, 626.1 to 626.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/626.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/626.1

TOmerus propter diuę, ut aiunt, Helenę uituperationem priuatus oculis, quia nunquam errasse cognouit, nunquàm uidisse amplius dicitur. Eandem ob cau sam Stesichorus lumine captus, intellexit erratum, hinc palinodiam, id est, contrarium cantum cecinit, dicens, non uerus sermo ille fuit, neque nauibus altis existi fugiens, neque adisti Pergama Troiae, his dictis statim uisum recuperauit amissum. Socrates praeterea cum Deum Amorem uituperasset, in Illissi fluminis transitu à familiari daemone correptus, antequam quicquam pateretur aduersi expiauit se laudauitque rursus. Amorem quem uituperauerat, unde euasit incolumis. Ita Stesichorus in Homero prudentior fuit, sed utroque sapientior Socrates. Ego certè Socrate incautior fui, ut non sim Stesichoro infortunatior. Quorsum haec? Nempe mensis huius nonis scripsi ad te ma ne epistolam, diuturnum silentium tuum improbaturus, in qua indomitum te, & quasi durissimum omnium accusabam, uespere aduersa ualitudine oppressus sum, nec dum conualeo. Quamobrem ueritus, nequid mihi aduersi propter Herois uituperationem immineat, palinodiam licet breuem expiandi criminis gratia scribere statui. Assero igitur non Heroem durum, sed me potius mollem esse, ac molli homini constantem uirum saepè ferocem uideri. Haec mea palinodia, sit contrarius superiori cantus, sit etiam contraria postulatio. Orabam quippe ut acerrimas, si placeret, potius quàm nullas literas mitteres. Nunc contra nullas potius quàm acerrimas postulo, non enim instigatione, sed consolatione aeger animus indiget. Vale Floren. Idibus Octobris, 1468. Homo est animus. Amantis animus est in amato. Marsilius Ficinus Ibanni Caualcanti amico unico, S. D. Go loannes saepè quaesiui meipsum, primum pectora mea manibus attrectaui, deinde uultum hunc saepe sum speculatus in speculo, sed neque ibi me tractauisse, neque hic uidisse me unquam asserere potui. Nam quando me ipse quaero, quęro utique non alium praeter illum ipsum qui quaerit, ubi idem est omnino Marsilius quaesitus & quaerens. Quis igitur quaerit? Qui reperire cupit. Quis nam cupit hoc? Qui iudicat esse quaerendum. Quis iudicat? Solus iudicat animus. Solum igituranimum quaero, quando quaero me ipsum, utpote qui solus ipse sim animus. Hunc ego neque tangi, neque cerni posse confido. Non enim tamdiu de illius natura dubitaremus, si sensibus his pateret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
