# Opera omnia 627.1-4

Ficino, Opera omnia, 627.1 to 627.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/627.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/627.1

Nam haec & similia in Theologia nostra de animorum Immortalitate latissimè disputantur. Concedimus intellectum multa incorporalia excogitare, Deum uidelicet, angelos, animas, uirtutes, numerorum proportiones, ideas, rationesque rerum uniuersales. Quemadmodum uero non possumus per uisum inuisibilia cernere, ita neque per corporale aliquod instrumentum incorporalia cogitare, neque pernaturam aliquam districtam corpori locoque & tempori, res à materia, loco, tempore, absolutas, petere, quaerere, inuenire, seruare. Ac si mens interdum etiam dum regit corpus ita se in se colligit ut speculetur aliquam per seipsam, sequitur ut à corpore separata multò magis faciliusque per seipsam ualeat speculari. Si poterit per se operari, per se quoque esse ac uiuere poterit. Atque ut ad quaestionem alteram descendamus, clarius tunc discernet quaecunque intrinse cus offerentur intelligenda, quàm sensus nunc quae offeruntur extrinsecus sentienda, & tantò saltem clarius, quantò uisus acutior est, & uelocior, quàm auditus sensusque reli qui. Ac etiam quantò mens praestantior est, quàm sensus, & obiectum mentis praestantius est, quàm sensus obiectum. Mentem esse sensu excellentiorem non dubitat, quisquis illius uiribus utitur, uidet enim eam sensuum iudicem esse, & tanquam pretiosiorem, concedi paucioribus, tardiusque & rarius exerceri. Obiecta quoque mentis obiectis sensus esse sublimiora hoc ostendit, quòd illa uniuersalia, ampla, aeternaque sunt. Ista particularia, angusta, mortalia. Accedit ad haec, quòd quantò magis exterior sensus intenditur, tantò magis interior sensus remittitur. Atque cotra. Qui enim attentius inspicit auditque nonnulla uix, interim potest imaginari, & qui uehementer imaginatur uix cernit uel audit, quae tunc extrinsecus offeruntur. Eadem est inter imaginationem intellectumque proportio. Anima in hoc corpore duo maxima omnium habet impedimenta, alterum quòd in plures operationes perturbationesque distrahitur, operationes autem uariae se inuicem impediunt atque debilitant, difficillimum est enim diuersis simul incum bere, alterum, quod tùm propter infimae habitationis huius conditionem, tùm propter ministerium corporale ad tempus adeò hominibus assignatum actiones inferiores lon gè prius, attentius, saepiusque quàm superiores exercet. Vnde fit ut quando contemplari incorporalia uolumus, ut plurimùm debiliter operemur, & illa obtuse, & quasi in nebu la quadam prospiciamus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
