# Opera omnia 63.1-3

Ficino, Opera omnia, 63.1 to 63.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/63.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/63.1

Nonnulli inter uos interrogant, cur Christus delendo culpam, non deleuit poenam illam: in sudore uultus tui &c. & in dolore paries filios, & similia. Vt uidelicet his stimulis quotidie agnoscamus quam pessimum fuit, atque est, Dei mandata contemnere, atque exercitatione moralium uirtutum ad beatitudinem consequendam magis proficiamus. Accedit quod redemptio, uictoria, libertas, affluentia, pax quae promissa fuerunt nobis Messię tempo re, forre ad spiritalia pertinebant, quae ad beatitudinem conferunt, non ad corporalia, quae uel non conferunt, uel impediunt. Sic passione ueraque Christi fide originale illud peccatum ablatum fuit, quantum uidelicet ad culpam spectat, quae beatitudinem ultimam impedit, laboriosa uerò illa relicta sunt, quae non modo non impediunt, sed conducunt. Sed obijcitis Ezechielis illud: Filius non portabit patris iniquitatem. Nos autem sic exponimus, filium uidelicet propter peccatum patris non puniri, si penitus culpae expers fuerit omnes autem primae illius culpae participes nascebantur. Sicut enim quotidiana uitia à patre in filium imitatione, sic primum transit origine. Neque mirandum est, quòd primi parentis uitium in posteros transiuerit, quotidie namque in pueris tam auorum, quàm genitorum gestus, affectus, mores agnoscimus. Sic natura comparatum est, ut corpus & anima proporrióne quadam harmonica congruant, atque in uno esse con ueniant, montusque corporis in animam quodammodo, animae in corpus, facilè & uehementissimè penetrent. Non educitur anima filij uel à corpore patris, uel anima, sed corpus tale, & cum tali quadam procliuitate, à tali quodam corpore genitoris. Sic uuas acerbas comederunt patres, ac dentes filiorum obstupuerunt; procliuitatis illius anima ob cognationem quandam affectumque erga corpus proprium particeps quodammodo redditur, praesertim secundùm uim eius inferiorem, quae corpori propinquat, multumque consentit. Deinde uis superior animae naturali quodam amore inferiori sępe obsequitur, fermè sicut illa corpori, obsequitur, inquam, quasi similiter, sed non aequè.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
