Latin
630.5 to 630.8
Ficino, Opera omnia 630.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Perfectus uerò est super secundum sensibilia, quoniam illud ipsius exemplar, quod omnia in se continet intelligibilia animalia, nihil exterius aliud reliquit, cum sit terminus intelligibilium absolutissimum, quemadmodum hic mundus est sensibilium. Haec ille. Audiuimus ideas omnium esse in quodam exemplari uiuente aeter noque quod sit intelligibilium omnium praestantissimum, &ita undique absolutum, ut nihil intelligibilium sit extra ipsum. Hoc autem nihil aliud potest esse quàm Deus. Sed quod illo clarius? Plato cum dixisset Deum omnia sensibilia ad similitudinem intelligibilium effecisse, subiunxit eum omnia sui ipsius fecisse similia. Quasi idem exemplar sit atque Deus. Quoniam uerò quot sunt in hoc mundo rerum species creatarum, tot saltem in Deo sunt ideae. id est, rationes intelligibiles per quas cuncta creantur, atque creatae species, quia sunt in materia per se non uiuente, uel non uiuunt, uel uix uiuunt. Ideae ue rò quia sunt in Deo per se uiuente, uiuunt in Deo. Plato in eodem libro inquit: Quor &quales mens ideas in ipso uiuente inspicit, totidem &tales in hoc mundo species secum cogitauit effingere. Hoc loannes sensit, Plato, ut audis. Hoc senserunt antecessores successoresque Platonis. Crede Marsilio, qui sentit aliter à ueritate dissentit. Causa peccandi, Spes, remedium. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. VVr animi cum diuini sint tàm prophanè uiuunt? Quia domum regionemque habitant prophanam. Alij propter negligentiam, uel ignorantiam delinquunt, neque mirum id quidem, quoad in caliginosa hac mundi faece uersamur, alij propter nimium corporis amorem, neque id quoque mirum, comes enim est &proles animę, alij quia uel immortalitati, uel diuinae clementiae diffidunt, quid mirum? cum in loco mos tis malignitatisque uitam ducant, alij quia uel diuinae clementiae, uel crastinae emendationi plusquam par est confidunt, tùm diffidentia, tùm confidentia nimia periculosa est, illa uexat, ista fallit. Summa igitur prudentia est praesenti momento semper uti, quàm optimè possumus. Vnicum refugium Deo se frequentissimè commendare. Optima spes, cum haec egeris meminisse non latere Deum quam duram, quamue periculosam nobis prouin ciam tiam habitandam &administrandam tradiderit, infinita bonitas finitum longè superat malum.