# Opera omnia 631

Ficino, Opera omnia, 631. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/631
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/631

Varios instituit siue castigationis, siue poenarum gradus atque eos quidem ad bonum uel proprium alicuius uel commune. Gradus autem praemiorum plurimos & uberrimos. Quos Deus coniunxit moribus coniunget felicitate. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Eri in agro Nouolano sacra diui Christophori & Iacobi solennia instaurauimus, Sacra dixi, loannes, duntaxat, festa certè addidissem, si tu affuisses, sine quo nihil mihi festum. Vide igitur quantum Marsilio tuo charus sis cui ne coelestia Equidem, si dicere fas est, absque te chara sint, & merito, nam qui lacobum Christophorumque coniunxit in sacris, Idem Marsilium & loannem coniunxit in uita. Idem quoque aut certe quàm similimus praeest utrisque genius. Statuit nos arbitror Deus in ter ra eadem uoluntate moribusque similibus, in coelo sub eadem idea paribusque felicitatis gradibus uiuere. Vale nostrae nauigationis Achates, ac portus denique condimentum. Praestantior est legum conditor, quàm sophista. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Irabantur Graeci quondam in Carneade, uim dicendi, memoriam & acumen, laudant ut ais familiares tui eadem in loanne Guidio, eumque ob similitudinem quandam Carneadem saepè cognominant. Tu autem hunc ob legum Ainuentionem Lycurgi uocas imitatorem. Quaeris praeterea quae nam praestantior laus sit, Carneadis ne, an Lycurgi similem esse. Carneades disputando lites introduxit, Lycurgus uerò dissoluit, Carneadis argutiae saepius inutiles, quàm utiles. Vtiles autem paucis, rarò alicubi. Lycurgi disciplina superutilis, ubique & omnibus necessaria. Denique quanto satius est bene uiuere, quàm bene loqui, & felicem esse, quàm uideri, tantò Lycurgi, quàm Carneadis facultas praestantior est. Sed accipe ab Herodoro quanta conditoris legum excellentia sit is enim scribit, cum primum Lycurgus Apollinis templum ingrederetur, hos uersus Pythiam effudisse. Aethereo dilecte loui cunctisque Lycurge Coelicolis, qui nostra uenis ad pinguia templa, Ambigo quem potius te nunc hominemne Deumune Vaticiner, Diuum potius te spero Lycurge. Lege hanc epistolam Priori Paldolsino familiari nostro, noui hominis ingenium, scio

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
