# Opera omnia 635-2

Ficino, Opera omnia, 635. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/635-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/635-2

nem. Respondeo, quia nihil reperio in eo uiro effoeminatum, nihil mendax, nihil non uirtutis uim prae se ferat, & intra se ferat. Vnde nam proficisci id putatis? S Quod nemo reperiatur usquam, qui Nicolao uel minimum quicquam detrahat. Cur sine exceptione laudatur? Quia sine simulatione diligitur, & unde istud? Quia sine simulatione diligit, & uiuit absque mendacio. Valete, sed cauete ne legat hanc episto lam Nicolaus. Laudare eum absentem statui, ne fortè minus uerè uerum uirum laudare uiderer. Salutate Petrum Cenninum nostrum uirum pietate literisque ornatum. De humanitate. Marsilius Ficinus Thomae Minerbecto humano uiro. S. D. Vr pueri crudeliores sunt, quam senes? Insani quàm prudentes? Hebetes quam ingeniosi? Quia minus homines, ut ita dicam, sunt quàm caeteri. Vnde qui crudeles sunt inhumani, efferatique nominantur. Qui enim à perfecta hominis natura, uel propter aetatis defectum, uel propter animi uitium corporisue morbum, uel propter aduersam syderum dispositionem, procul distant, hi, ut plurimum humanam speciem, tanquam rem alienam extraneamque, uel odere, uel negligunt. Non ho mo, ut ita loquar, fuit Nero, sed monstrum quoddam, pelle homini simile. Si enim reuera fuisset homo, caeteros homines tanquam membra quaedam eiusdem corporis dilexisset. Singuli namque homines sub una idea, & in eadem specie sunt unus homo. Ob hanc ut arbitror rationem, sapientes solam illam ex omni uirtutum numero hominis ipsius nomine, id est, humanitatem appellauerunt, quae omnes homines quodammodo ceu fratres ex uno quodam patre longo ordine natos diligit atque curat. Ergo uir humanissimè in officijs humanitatis perseuera. Nihil Deo gratius, quàm charitas. Nullum certius aut dementiae inditium, aut miseriae portentum, quàm crudelitas. Gratia, XI1 IDU Gratia, Amor, Fides, Amicitia. Marsilius Ficinus Naldo Naldio Poëtae, MmoHo! VOlebam Nalde te Phoebi nunc appellare delitias, poësimque tuam multis, ut

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
