Latin
638
Ficino, Opera omnia 638-2
Unproofread scanNot analysed yet
tum denique uiuere mihi uideor cum tecum uiuo. Quotiens abusum, totiens perij. Vide ergo, mi Marsili, ne me deserendo hominem perdas, imò amicum occidas. SHac semperatque illac circumcursas. Nunc deorsum corpora curas. Nunc sursum animas custodis. Ego interim miles intereo. Si tantam charitatem habes, quantam certè habes, cur amabo tuum charum Carolum hic manendo non curas? animus enim aeger est tuo discessu, corpusque aegrotum, una salus ut redeas, hic quartus iam dies est, ex quo reliquisti, quatuor cum geminaueris, promissa seruato. Vale. VIII. Diuinatio de amico. Marsilius Ficinus Carolo Marsupino suo Salutem. V quoque ter quaterque salue. Videbar mihi hac aurora dormiens breuissimam