Latin
639
Ficino, Opera omnia 639-2
Unproofread scanNot analysed yet
amantes tempus affectu. Quo enim majus est desiderium, eo tempus possessionis quidem breuius, expectationis autem longius, opinantur. Quantum ergo tu me ames ex eo, praecipuè tuis literis declarasti, quod diei unius silentium, diuturnum silentium, &literas meas, quae uelocissimè aduolarunt, exspectatissimas appellasti. Quantum ergo te uicissim amem, illud nunc declaret uolo, quod episto la tua mihi decies iam legenti ita breuis apparet, ut eodem penè momento &saluere iu beat, &ualere. Repugnantia haec duo sunt in amore. Caeteri cum dicuntur ualere, salui esse intelliguntur, amantes cum uale audiunt, male audiunt, imò malum. Efficis ergo ut gaudeam quando salue inquis, simul quoque ut doleam quando iubes uale. lubes autem simul ut mihi uideris utrunque. Scriberem certè plura forte etiam meliora. Verùm repugnantibus ijs affectibus tuam causa distractus, neque amplius in praesentia scribere possum, neque melius. Sasue tu quoque simul &uale. 21. Martij. 1474. Florentiae. Laudare praestat beniuolentiam, quàm ingenium. Marsilius Ficinus Angelo Politiano poëtae Homerico, S. D. Cceperam calamum Angele, ut tuam istam Homericam Musam miris in coelum laudibus quoad possem extollerem, repentè autem sic interpellauit me Cupido. Quid agis inepte Ficine, semper ne in laudibus musae uersaberis, me Alauda Philosophe, si uis absque adulationis suspitione laudare, si Musam celebias Politianam angelum solum celebras, si Cupidinem angelum unà atque Marsilium. Ego enim communis uestrum amor sum, utrunque colo, ab utroque color. Haec Angele Deus ille mihi, sed ego illi, inquam, uerax est Musa Politiana, nunquam metiri me com pulit. At tu periure amor, me cogis mentiri quotidie. Ita heri delitias Politianas amabam, ut iutarem eas in posterum uehementius amare non posse, sic hodie rursus amabo, ut iurem me heri eas non satis amasse, utque simul affirmem non posse cras ardentius amare quàm hodie, cras istud quotidie me similiter deludit. Semper adultus est meus amor, quis credat, semper &adolescens, adolescat tamen ut placet, modo non senescat. Sed audi Cupido. Non Venus amoris mater est, sed Calliope, fouet hunc Musa sedulo, crescit assidue, crescat hoc fomento iugiter &periurus sit. Non est hoc uitium in amore. Sic igitur, Angele, communem amorem nostrum Musamque tuam colere unà &debeo &uolo. Tu Musam ipsam adora amoris &gloriae matrem. 21. Martij. 1473. Quos nis. Quos amor fallat, quos non fallat. neri, n Marsilius Ficinus Nicolao Micheloctio uero uiro, S. D.