# Opera omnia 64-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/64-2

Cap. XXXIIII. CI Veteris Testamenti regnum, Prophetia, sacerdotium, sacrificium tempore Messiae regis sacerdotisque aeterni, finisque Prophetarum, nouo quodam Testamento introducto, auferri ex institutione diuina, sicut aliâs ostendimus, debuerunt, multò magis minutae illae ceremoniae, in quibus parum momenti erat, iure euanuerunt, quod ex nonnullis Prophetarum uaticinijs aliàs declaraui. Illae siquidem non aliter, res Christianas ceremoniasque, quàm prophetiae praenunciabant. Consummatis tandem oraculis Prophetarum, meritò consumptae sunt ceremoniae. Vos tamen adhuc ea mordicus tenetis ludaei, prae caeteris pertinaces, illud Mosi in Deutero nomio contra nos adducentes: Et nunc Israël audi praecepta, & iudicia, quae doceo te, ut faciens ea uiuas, & ingrediens possideas terram, quàm Dominus Deus patrum nostrorum daturus est nobis, non addetis ad uerbum, quod uobis loquor, neque auferetis ex eo. Consideranda haec uerba sunt diligenter. Moses ad subiectum sibi gregem loqui tur, dicit enim, Istaël audi, non dixit, non addatur, uel minuatur ab ullo, sed non addetis uos ditis uos, neque auferetis. Abstulit igitur subiecto gregi mutandi potestatem. Deo uerò qui supra Mosem est, uel egregio nuncio, qui à Deo mutandi habuerit potestatem, non abstulit. Hieremias ita reclamat: Ecce dies ueniunt dicit Dins, & feriam (aliter consummabo) domui Israel & domui luda foedus (aliter Testamentum) nouum, non secundum Testamentum (aliter pactum) quod disposui (aliter pepigi) patrib.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
