# Opera omnia 64

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/64

Originalem iustitiam humana natura non ex interioribus principijs eius habuit ab initio, sed gratiae diuinae dono quod ab orinine toti naturae humanę in primo parente traditur fuisse collatum. Donum huiusmodi ille ob primi delicti culpam amisit. Itaque sicut originalis illa iustitia, nisi ille deliquisset, una cum propagatione naturae fuisset in posteris conseruata, ita opposita quaedam peruersitas, & obliquitas in successione cum natura traducitur. Idcirco uitium huiusmodi, naturae potius euasit quàm personae. Caetera uitia, uel Adae, uel aliorum naturarum quidem, non quantum ad id quod naturae est, sed quantum ad id quod est personae deprauant, ideò in filios & nepotes non necessariò diffunduntur. Quid ergo nobis Christi passio contulit? obstaculum culpae originalis aufe rendo, Paradisi aditum patefecit, quem ante illum ingredi homines sancti non poterant. Nunquid si Adam non deliquisset, tam ipse quam caeteri iusti beati fuissent? Paradisum profecto possedissent, sed terrenum. Coelestis autem Paradisi, aduentus Dei sub Christi persona nos compotes reddidit, unde plus lucri in uirtute Christi fuit, quam in Adae uitio damni. Vitium Adae secundum se, cruciatum nobis quidem non attulit inferorum, sed ab stulit Paradisum duntaxat terrenum, Christi uirtus ab inferis tuetur, Paradisum coelestem largitur. Hinc Paulus Apostolus: Vbi abundauit peccatum, superabundauit & gratia. Omitto minora illa, quod per Christum diabolus princeps olim mundi huius, id est, ho minum mundanorum, eiectus est foras, non ulterius per idololatriam nos deludit, non tot Gentium tam acriter, ut solebat, animos & corpora uexat, nisi interdum certi finis gra tia permittatur à Deo, perfidem Messiae qui iam uenit, diabolo resistimus, per fidem Messiae uenturi, sancti ante Christum diabolo restiterunt. Nullus tamen tunc illius manus sic euadere poterat, ut cuiusdam inferni, id est, lymbi deuitaret ingressum. Quod ita ceci nit Dauid: Quis est homo qui uiuet, & non uidebit mortem, & liberabit animam suam de manu inferni. Contra id uenenum atque similia, uirtus, passio, mysteria, doctrina, exemplar, fides Christi abunde nobis remedia praebent. Prę caeteris Baptismus in uirtute Spi ritus sancti, fideique Christi, culpam illam, obligationemque in animo eius, qui Baptismo lauatur, dissoluit, procliuitatem uerò naturae corporis insitam non extirpat. Spiritus enim, & spirituale mysterium non corpus, sed spiritum, uoluntatemque propriè respicit, hinc fit, ut qui ex baptizati corpore generantur, quia nascuntur immundi, Baptismo ipsi quoque egentes cogantur, singuli quotidie à Christi mysterio donum purificationis agnoscere, perinde ac tritici granum, quod & si arte mundatum est, grana tamen immunda generat, ita ut arte rursus indigeant. Ars enim indiuidui proprietatem potius, quàm speciei na turam, uimque generandi mundauerat. Probatio quòd testamenti ueteris cerimoniae merito consumptae, consummataeque sunt adueniente nouo, ex Iudaicis contra Iudaeos.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
