Latin
641
Ficino, Opera omnia 641-2
Unproofread scanNot analysed yet
Lachrymo equidem, siue teneriore quodam gaudio, siue alio nescio quo miro affectu, quotiens considero: considero autem saepe, quantum Laurentius noster erga Deum pius sit, quantum misericors erga pauperes, quantum beneficus erga omnes. Verùm quantò magis alijs beneficus est, tantum magis quodammodo est Marsilio suo maleficus, liquidem beneficijs, imon maleficijs istis suis me penè miserum miris modis quotidie fasci nat, &illaqueat. Ac dum caeteris lachrymas amouet, mihi mouet lachrymas. Et quum ar dentius à me amatur, tunc discedit longius. Admone uir amantissime Laurum, ut quae amauit, amet. Et quum primum licet tam propè accedat praesentia, quam propè accessit amore.