Latin
642
Ficino, Opera omnia 642-2
Unproofread scanNot analysed yet
mo. Idcircò neque bonus pictor idem atque homo bonus. Sanè quia multum inter bonitatem interest, atque picturam. Atque in caeteris artibus eodem pacto. At uerò iurisconsultus, qui lege utitur non legitimè, &malus iurisconsultus est, &malus homo, legitimus ergo iurisconsultus homo est, ciuisque legitimus. Tantò est inter iuris ci uilis peritiam, uitique uirtutem affinitas. Qui nummum rem reuera uilissimam è terrae uisce ribus effossam adulterat humana, lege iubente, ut scis, censura seuerissima plectitur. Qui ergo legem ipsam rem preciosissimam, coelitusque missam adulterat, quanta à diuina lege rigiditate punitur? Probo igitur te, mi Angele, quod utaris lege legitime. Perge quaeso. Sperne alto animo minas &illecebras, non deseret te Deus omnipotens legis author &Magister, finis &praemium. Perge amice, ne dubita diuitias apud Deum incorruptiles cumulabis. Magna quoque apud homines iurisconsulti dignitas est. Hic publicus ciuium eiuium Patronus, hic commune ciuitatis oraculum, hic diuinae mentis &uoluntatis in Vale. terpres. Dignitas sacerdotis. Marsilius Ficinus Paci Sacerdoti iuris Canonici professoris, S. D.