# Opera omnia 642-2

Ficino, Opera omnia, 642. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/642-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/642-2

mo. Idcircò neque bonus pictor idem atque homo bonus. Sanè quia multum inter bonitatem interest, atque picturam. Atque in caeteris artibus eodem pacto. At uerò iurisconsultus, qui lege utitur non legitimè, & malus iurisconsultus est, & malus homo, legitimus ergo iurisconsultus homo est, ciuisque legitimus. Tantò est inter iuris ci uilis peritiam, uitique uirtutem affinitas. Qui nummum rem reuera uilissimam è terrae uisce ribus effossam adulterat humana, lege iubente, ut scis, censura seuerissima plectitur. Qui ergo legem ipsam rem preciosissimam, coelitusque missam adulterat, quanta à diuina lege rigiditate punitur? Probo igitur te, mi Angele, quod utaris lege legitime. Perge quaeso. Sperne alto animo minas & illecebras, non deseret te Deus omnipotens legis author & Magister, finis & praemium. Perge amice, ne dubita diuitias apud Deum incorruptiles cumulabis. Magna quoque apud homines iurisconsulti dignitas est. Hic publicus ciuium eiuium Patronus, hic commune ciuitatis oraculum, hic diuinae mentis & uoluntatis in Vale. terpres. Dignitas sacerdotis. Marsilius Ficinus Paci Sacerdoti iuris Canonici professoris, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
