# Opera omnia 643-2

Ficino, Opera omnia, 643. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/643-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/643-2

mysterium postulaturus, atque, ut arbitror, accepturus. Tu uerò qui hominem non nosti, ac scis sacratum canibus dandum non esse, fortasse dices, oportet eum, ô Marsili, qui tanto munere functurus sit, literatum esse, pium erga Deum, er ga homines uerò iustum. Adolescentem istum fore talem, quis testabitur, uel fide iubet? Respondeo tibi, uenerande pater, Socratis illud: Sicut uas, ita hominem sono cognosci. Itaque ad obuium quendam & tacentem inquit: Loquere hospes, ut te uideam, utpotè qui solum animum esse hominem iudicabat. Praeterea si Zophyri artem haberes, adderem forsitan ut indolem eius considerares. At uetat uitae Magister hominem secundùm faciem iudicari. Fideiussorem quaeris? Habes Marsilium. Vis locupletiorem? Volaterranus Episcopus fideiubet. Apud utrunque adolescens est educatus. Nulla consonantia magis delectat, quàm cordis & linguae. Marsilius Ficinus Laurentio Medico uiro magnanimo, S. D. Ittit ad te Bastianus Foresius Poëma suum de triumpho uirtutum contra uitia, opus tanto hoc titulo dignum. Lege Laurenti Poëma, & elige Poëtam: nam in eius quoque animo uirtutes de uitijs triumphant. Nulla uel dissonantia magis offendit, uel consonantia magis delectat, quam cordis & linguae. De officio eius. Marsilius Ficinus Petro Hero, S. D. IC Petre, cur febris quum Bernardum patruum tuum inuasisset, subitò me accedit? An fortè quia tam proximi sumus, ut non potuerit canicula in alterum flammas euomere, quum accenderet alterum? Vtinam citò conualeat, ut Marsilius conualescat, imò ut & melius Florentia ualeat. Quae si Medicos semper ta les haberet, qualem hunc habet & Medicem, nunquam grauiter aegrotaret. Recte enim isti officio ciuis utuntur, sine quo bona ualetudo patriae non seruatur. Est autem ciuis officium, considerare ciuitatem esse tanquam animal unum ex ciuibus tanquam partibus constitutum. Ac partem toti, non totum parti seruire debere. Quando enim partis tantum commo dum quaeritur, utriusque scilicet tam partis, quam totius commodum prorsus amittitur. Quan do uerò totius quaeritur bonum, bonum utriusque seruatur. Igitur meminisse debet ciuis, nihil siue boni, siue mali, alicui ciuitatis membro posse contingere, quin propter connenexionem quandam ad caetera membra pertineat, atque totum, nihil rursus toti ciuitatis cor pori euenire posse, quin mox ad singula animalis huius membra pertineat. Nemo igitur in hac urbana familia dicat meum hoc, & illud tuum: omnia enim in hoc ingenti animali quodammodo communia sunt. Sed dicat meum hoc & illud non possessione quidem propria, sed affectu potius, atque cura, patriam quisque tanquam parentum parentem amet, & colat. Priuatus antiquis probatisque legibus, obediat tanquam Deo. Non enim absque Deo huiusmodi leges constituuntur, magistratus meminerit, non aliter se legibus, quam priuatum magistratibus esse subiectum. Intelligat se à Deo, quum iudicat, iudicari. Platonis praeceptum semper ante oculos habeat, ut non se ipsum, sed ciuitatem, non partem ciuitatis aliquam duntaxat, sed uniuersum respiciat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
