# Opera omnia 645.5-7

Ficino, Opera omnia, 645.5 to 645.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/645.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/645.5

Eos namque in uitam à morte restituit: & tanquam Deus colitur, uel à regibus & sapientibus quum aegrotant. Quòd acumine, doctrina, experientia opus sit Medico, cuncti fatentur: quòd etiam grauitate diligentiaque in deliberando, dubitat nemo. Sed postquam maturè consultum est, nulli arti ut Hippocrates Abderitanis ait, magis quam huic mora obesse potest. Non tamen minus, imò magis periculosum est, ut Glauconi Galenus inquit, praeuenire & praepedire naturam. Multos enim ait hoc errore, id est, in temeritate Medicorum, naturam uel impedientium, uel praecipitantium quotidie perdi. Quem quidem errorem facilius deuitabit, qui suo ingenio non confidet. Nam Hippo crates Democrito scribit, se in ipsa iam senectute constitutum, nondum medicinae finem attigisse. Galenus etiam ait, quum nonagenarius esset, tunc demum pulsus tenere naturam. In primis meminisse debet Medicus, authorem sanitatis Deum esse, instrumentum Dei esse naturam ad sanitatem efficiendam & seruandam, Medicum utriusque ministrum, ut artifici non uires, sed materiam praeparat, & impedimenta dimoueat. Qui si importunè mouere, uel sistere materiam uelit, saepe malè utrunque agit, & naturam impedit, quae bene exe queretur utrunque. Sed audiamus hac de re diuinum Platonem nostrum in Timaeo ex men te Pythagoricorum ita loquentem: Omnium uerò motuum optimus ille est, qui in semet ex seipso fit. Nam & mentis, & totius ipsius motioni cognatissimus est. Qui uerò ab alio fit deterior. Deterrimus autem motus quando iacens, & quietem agens corpus ab alijs secundùm partes mouetur. Quapropter purgationum constitutionumque omnium corporis, quae exercitatione gymnastica fit, saluberrima est. Proximè ad hanc accedit uectio facilis, siue naui, seu quouis alio uehiculo peragatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
