Latin
646.1 to 646.4
Ficino, Opera omnia 646.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia commotionis species tunc demùm, quum summa cogit necessitas, utilis: aliter uerò nullo modo sanae mentis homi ni suscipienda Medicorum illa purgatio est, quae pharmacis, id est, solutiuis medelis fieri solet. Morbi enim, nisi periculosissimi sint, pharmacis irritandi non sunt. Omnis namque morborum constitutio animalium naturae quodammodo similis est. Quippe animalium compositio ab ipso generationis exordio certis temporum curriculis terminatur. Idque &genus uniuersum patitur, &animal unumquodque ab ortu fatale uiuendi spacium in seipso, exceptis necessarijs passionibus, continet. Etenim trianguli, id est, qualitates proportionales ab ipso initio singulorum uim possidentes usque ad certum tempus sufficien ter ad usum uitae cohaerent, ultra id uita nemini prorogatur. Idem quoque constitutionis modus languoribus conuenit. Quos si quis circa fatalem temporis cursum pharmacis amputare contenderit ex paruis ingentes, ex paucis multi euadere consueuerunt. Quapropter diligentia uictus, corrigendi &gubernandi sunt morbi, prout cuique datur ocium, neque difficile infestum malum pharmacis instigandum. Haec Plato. Galenum nostrum Florentinus populus, quòd hac regula uteretur, saepe commendat. Ego eriam Lau rentium Marcellinum uerum Medicum hanc ob causam summopere laudo. Thomam quoque Valorium, nisi ad eum scriberem, ualde laudarem. Vale, &Antonium Beniuenium bonum Physicum bene saluta. Salutat uerò te Hieronymus Amatius comes noster, in medicinae citharaeque studio ualde iucundus. Tempus parcè expendendum. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D. Alue millies mea post Deum salus. Nefas esse putabam quum primùm manus calamum ducere posset ad alium prius, quam ad Patronum meum unicum scribere. Quid igitur potissimùm scribam? Scriberem certè nunc ad te, si liceret, seueriora quam soleam. Non semper arbusta iuuant, humilesque myricae. Sed quid obstat, Marsili, quò minus in praesentia liceat. Quandoquidem ad eum scripturus sis, qui non modò permittit, uerùm etiam iampridem literis suis id tibi praecepit. Laurenti in hac mea infirmitate nihil acrius animum affligebat, quàm inutiliter transacti temporis recordatio nihil rursus restabat, quod me aliquantum consolaretur, praeter eorum memoriam, quae di diceram, quamuis non multa didicerim. Solo enim diuino ueritatis pabulo reuera diuinus animus oblectatur, alitur, augetur.