# Opera omnia 646.5-7

Ficino, Opera omnia, 646.5 to 646.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/646.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/646.5

Caetera uolantium nugarum deliramenta immor talem non implent mentem, naturali quodam instinctu aeterna & immensa poscentem. Obsecro te igitur, charissime mi Patrone per aeternum Deum, ut preciosissimum temporis huius, quàm breuissimi minimum, parce, prudenterque expendas, ne quando frustrà te prodigalitatis irreparabilisque iacturae poeniteat. lactura temporis Theophrastum annos octuaginta natum frequenter deducebat ad lachrymas, iactura temporis magnum Cosmum natum annos plures, quàm septuaginta saepe, me praesente, grauiter suspirare coëgit. Obijce quaeso inanibus curis, superuacuis ludis, negotijs non necessarijs Socraticum illud: Abite procul hinc hostes sacrilegi, abite, quàm primùm animi mei fures, ne à me ipse abire compellar. Furantur haec paulatim tibi teipsum, & captiuum ducunt uirum magnum, uirum natum ad imperandum, redime te, quaeso, ab hac misera captiuitate dum potes, solum autem potes hodie, hodie primùm tui iuris esto. Non est, crede mihi, sapientis dicere, Viuam. Sera nimis uita est crastina, uiue hodie. Facile est Laurenti quod posco. Non est difficile horam unam rectè utiliterque transigere, utere precor quoti die hora una bene, hoc est ad mentem liberalibus disciplinis alendam, ac tantillum temporis foeliciter tibi ipse uiue? Reliquum, si libet, uiue alijs: nam & alij, ut scis, saepe uiuas oportet, si uis tibi uiuere. Sed utrunque Dei gratia facito. Nempe adeò Dei gratia primum, deinde tui aliorumque gratia es procreatus. Ludis autem iocisque rarò parumper indulgenam & ad maiora uel potius ad maxima scio, quod loquor, te Deus instituit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
