Latin
647.1 to 647.4
Ficino, Opera omnia 647.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et huiusmodi falsa oblectamenta coruscationis instar, tam celeriter euanescunt, ut dum uidentur oriri contrarium conuertantur. Sed noli mihi cras ulterius polliceri, polliceris quod neque habes, neque te scis habiturum. Si cras tantum comederis, biberisue, nónne triduo peribis amice? Pereat cras istud hodie, pereat, quam primum, ne tu pereas, nihil crastino isthoc sallacius, fefellit omnes, quos terra protulit homines. Heu quid agis inepte Ficine? Ecce uel contrahet supercilia Laurentius, uel ridebit. Vtrunque malum. Imò utrunque bonum. Noui enim medicis ingenium. A bono non proficiscitur nisi bonum. Ego autem non tam Laurentium, quam Marsilium, caeterosque mortales hac epistola moneo. Omnes hoc morbo grauissimè laboramus. Cras istud fiet. Vix praesens tempus habemus: nam ita leuiter habemus, ut parumper retinere non ualeamus. Futurum autem nihil est, futurum igitur nullus habet. O dementes, ô miseri, spes nostras in nihilum iacimus. Atque thesauro semper, quem possidemus, abutimur. Vti autem illo rectè uolumus, quem minimè possidemus. Sic omnes fermè ad interitum aegrotamus. Non igitur Galenus, uel Hippocrates petendus est, sed Aesculapius &Apollo. Bene uale hodie, si cras ualueris, ualebis nunquam. Sed uolo hoc sigillo hanc epistolam obsignari, neque audias unquam adulatores, neque obtrectatores ullos exau dias, quibus maxima quaeque domus abundat. Illi tibi oculos mentis eruere, isti manus tuas, id est, amicos amputare conantur. Mendacium tandem Deus ipse perdet, ueritatem uerò tuebitur. Soli Deo confide Laurenti, ego quoque confido Deo. Iterum hodie bene Vale. Homo sine religione bestijs est infoelicior. Marsilius Ficinus Benedicto Collucio Pistori Rhetori, S. D. Ortaris ut in religionis defensione, quemadmodum coepi, assiduè pergam. Co nabor id quidem pro uiribus Benedicte. Non quia religio huiusmodi defentoribus egeat. Stat enim inuitis hostibus semper, regente Deo, qui semper apud omnes Gentes uulthonorari. Sed quia tunc solùm foeliciter uiuere, imò tunc solûm uiuere mihi uideor, quum de diuinis scribo, aut loquor, aut cogito. Reor equidem ge nus humanum, cultu diuino sublato, fore cunctis animalibus insoelicius, mitto continuam multiplicemque inermis &imbecillis, &semper aegrotantis corpusculi curam, inquisitio ipsa rationis, quae uidetur nos brutis praestantiores efficere: ipsa, inquam, propter praeteritorum poenitentiam, futurorum metum, praesentium anxietatem, malorum cogitationem, insatiabilem innumerabilium rerum cupiditatem, si diuina spes amoueatur, proculdubiò reddit brutis miseriores. Beati coelestes, qui tanquam in luce cuncta cognoscunt.