# Opera omnia 647.5-7

Ficino, Opera omnia, 647.5 to 647.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/647.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/647.5

Securae bestiae, quae tanquam in tenebris nihil prorsus intelligunt. Anxij miserique homines, qui in media quadam nebula uersantur, titubant & uexantur, sola nobis diuina lux ob pietatis meritum, & clementiae donum, ueritatem potest beatitudinemque largiri. Responsio ad epistolam de tempore parcè expendendo. Laurentius Medices Marsilio Ficino Philosopho Platonico, S. D. Eriucunda mihi fuit epistola tua, quae ita praeteriti temporis iacturam in nobis arguit, ut non omnino inutile ocium fuisse nostrum uideatur. Factum est enim, pri uata parui temporis iactura, ut ea ex te praecepta emanarint, quae non nobis mo do, sed ijs omnibus prodesse possint, qui eodem morbo laborant. Declaraueras tu quidem saepe mentem erga nos tuam. Verùm mecum ipso saepius hanc tuam epistolam uoluntati uideris omnem aliud amicitiae officium superasse, siue quod primas in amore erga nos partes obtineas, ac longen caeteris in amicitia praestes, siue quod ea amicitiae munera abundè praestare ualeat, quae caeteri nequeant. Caeteri nempe, qui nos beneuolentia prosequuntur, aut diuitijs iuuare possunt, aut honoribus, aut uoluptatibus, quae quidem omnia in fortunae potestate constituta sunt, ut nihil firmius habeamus, nihilque constantius, quam eorum imbecillitatem, ac mobilitatem, quod & tu saepe docuisti, & nos saepius experti sumus: Tu uerò his abundas praeceptis, atque eo amicitiae genere nobiscum agis, ut facilè appareat, sicut nemini amicorum uirtunte cedis, ita reliquos in amore superare. Facis hoc tu quidem naturali quadam beneficentia tua. Facis insuper, quod te non fugit, hac conditione datas esse ab immortali Deo hominibus uirtutes, ut quam plurimos iuuent, neque adduci potes, ut diuina hac liberalitate abutaris. Laetatus sum mirum in modum, quod pristinam recuperaueris ualetudinem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
