Latin
649
Ficino, Opera omnia 649-2
Unproofread scanNot analysed yet
to, praeter animum, eo tempore possidebas. Ecce iam fauente Deo consecutus es mediocria. Quae enim caeteris penè omnibus uidentur maxima. Saluiato meo mediocria sunt. Magna igitur posthac, si qua Marsilio, imò Deo fides adhibenda est, te manent. Vaticinari similiter adhuc &libet, &licet. Nempe diuina prouidentia quum te Pisanum Archiepiscopum creauit, uatem me declarauit. Vtri ergo nostrum magis congratulandum sit, ambigo. Tibine tanquam Archiepiscopo, an mihi tanquam uati, fortè utrique pariter. Nam quum amicorum omnia communia sint, siue ego uaticinor tibi, siue tu regnas, ego tecum regno. Vale foelix, &cura precor. ualerudinem tuam diligentissime: sic enim uideo Sacerdotium Florentinum iam diu exanime breui respiraturum. Quàm uehementer, &quàm frequenter loannes Caualcantes noster hac de re mecum congra tuletur capere non potest epistola, cape animo. Iterum uale foelix. Diuinitas animi ab inuentione. TActenus in tuo quodam Christianae religionis templo religiose admodum locutus sum, tecum religiosissime Laurenti. Et ita per Deum locutus, ut esse opus epistola non aduerterim. Hodie primum sacris peractis sermonibus templo egressus, agnoui iam epistolae auxilio indigere. Surge igitur mea, surge epistola. Adesdum, hodie Pisas salutem ad eum feras oportet, per quem Florentia salua est. Marsilius Ficinus Laurend, Medici suo salutem. Rem ualde miram, imò &nimis ineptam. Vndenam hoc, optime Laurenti? Coepi paulò antè, ut mihi quidem uidebar satis belle. Nunc repentè post salu tem omnis intentio deficit. Marsili forte summa haec salus est praeter salutem nihil penitus reperire. At uerò non est salus, ut arbitror, inuentione priuari. Nihilne igitur ulterius inops tecum epistola feres? imò adhunc paucis te uolo: Ecce enim inue ni interim aliud nescio quid ferendum, quamuis fortasse ridiculum hoc ipsum. Vnde quod nihil inueniam. Siste epistola pedem, accipe rursus &istud. Inuenio tertium. Quod ex eo inuentionem modò agnoui deficere, quia multa quondam soleam reperire. Sed ne pro pera. Accipe prius si placet &quartum. Quod ex copia saepe inopia tanquam ex habitu quodam priuatio recognoscitur. Vis ne &quintum? Verte Dialectica uices, quod ex inopia tanquam priuatione, copiae quasi habitus ipsius oritur appetitus, &augetur. Sed ecce pullu lat nescio quomodo in praesentia sextum. Quòd appetitus quum naturalem ab inopia trahat originem, semper est pauper. Nunquam tamen, quod septimum dici potest, humanus ani mus inops, qui etiam ex inopia copiam generat, ex inuentionis priuatione texit inuentionem, ex tenebrosis terrae finibus effodit argenti candorem, aurique fulgorem. Haec profectò est terra uiuentium, in qua Deum bona uidentur, terra inquam animi sempiterna, cu ius indeficiens fructus est, motusque perpetuus. Hanc ergo terram excolamus nos milles rogat epistola. Haec nobis fruges uberrimas incorruptibilesque, &suauissimas suggeret. Sed nolo grauiori sarcina dorsulum epistolij premere. Vale iam epistola procax.