# Opera omnia 649

Ficino, Opera omnia, 649. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/649
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/649

Ego Laurenti unà cum illo annos plures, quam duodecim foeliciter philosophatus sum, tam acutus erat in disputando, quam prudens & fortis in gu bernando. Multum equidem Platoni nostro debeo, sed Cosmo non minus debere me fa teor. Quam enim uirtutum ideam Plato semel mihi monstrauerat, eam quotidie Cosmus agebat. Mitto nunc caetera huius uiribona, tam auarus parcusque temporis erat Cosmus, quam Mida pecuniae. Et quum parcissimè suos dies expenderet, horasque impense dinumeraret, homo momentorum auarissimus, frequenter iacturam deplorabat horarum. Denique Solonem Philosophum imitatus, quum per omnem uitam uel in summis negotijs egregiè philosophatus esset, illis tamen diebus, quibus ex hac umbra migrauit ad lucem, quam maxi mè philosophabatur. Itaque postquam Platonis librum de uno rerum principio, ac de summo bono legimus, sicut tu nosti, qui aderas, paulò pòst decessit, tanquam eo ipso bono, quod disputatione gustauerat, re ipsa abundè iam potiturus. Vale, & sicut Deus Cosmum ad ideam mundi formauit, ita te ipse quemadmodum coepisti, ad ideam Cosmi figura. Durate, & uosmet rebus seruate secundis. Marsilius Ficinus Francisco Saluiato Archiepiscopo Pisano, S. D. Edi ad te praeterita aestate epistolam, qua exhortabar plurimùm ut confideres. Affirmans te non esse ad parua, uel mediocria natum. Parua quidem pro meri

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
