Latin
650
Ficino, Opera omnia 650-2
Unproofread scanNot analysed yet
diebatur. Sed paulò post considerata, minus placuit. At qualiscunque sit Medicis est. Ego autem tanquam iustus sua cuique reddo. Tu si quid ad manus tuas his annis ex Paedagogorum scriptis pessimum uenerit, Laurentio legito, mox illi meam leges epistolam, ut ad pessimum comparata minus offendat. Sed heus tu, lege obsecro eleganter, partim quidem uoce suaui, partim ore rotundo, ita demùm uel forte fuco deceptus, aliquantulum ille laudabit. Vel certè dicet: Misit saltem Marsilius aliquid, ineptos seruos malo, quam pigios: pigros quoque, quam nullos. Quòd loannem Petrum Parauinum mihi commendas, libenter accipio. Hunc enim commendat etiam Philosophia mihi siquidem tam natura, quam studio Philosophus esse urit. Vale. De perseuerantia. Marsilius Ficinus loanni Altouito, S. D. VI nos uel collo, uel manibus apprehendunt, corpus trahunt, qui oculis, sen sum, quam auribus &auditu, animum atque mentem. Tu modò auribus animum nostrum comprehendisti. Tot enim ac tanta de elegantia constantiaque tua loan nis Caualcantis nostri uerbis iam autibus meis inionuerunt, ut neque potuerim ne, neque uoluerim continere, quinte ualde diligerem &amorem. Amoris no stri signum in praesentia sit haec epistola, quę constantiam quidem tuam prebet, &ad perseuerantiam exhortetur: altera enim absque altera esse nequit. Neque satis apud prudentes probandus esse uidetur, quem nondum satis fortuna probauerit. Neque probatus ab ea satis est, nisi qui ad finem usque perseuerauit. Quantum bonum perseuerantia sit hoc, indicat. quod careterae uirtutes bona pollicentur, perfetierantia praestat. Quae quidem quanto difficilior est, tantò caeteris laudabilior. Sed ne terreat difficultas, nam breuissimi sunt omnes uirtutis humanę labores. Praemium sempiternum. Adde quòd ardens clarae mentis propositum obscura illustrat, frigida calefacit, mollit dura, domat indomita. Vale. Prudentis est nihil praeter salutem animi bonamque corporis ualetudinem exoptare. Marsilius Ficinus Andreae Cambino suo, S. D. Vnt Andrea multi mortalium usque adeò cupidi, ut multa diuersaque quotidie imon &innumerabilia tanquam insatiabiles cupiant. Cambinus meus, utpotem qui pru dens moderatusque est nihil, ut arbitror, aliud optat praeter salutem animi, ac bonam corporis ualetudinem. Salue igitur simul, &Vale. De Musica. Marsilius Ficinus Antonio Canisiano uiro docto, atque prudenti, S. D. Vaeris Canisiane, cur tam frequenter Medicinae simul &Musicae studia miceam. Quidnam, inquis, commereij pharmacis est cum cithara? Astionomi Canisiane, forsitan duo haec ad concursum louis &Meicurij, Venerisque refer rent. Opinantes ab louem medicinam, à Mercurio &Venere musicam proficisci. Platonici autem nostri ad unum Deum, scilicet Apollinem, referunt. Quem prisci Theologi Medicinae inuentorem, ac citharae pulsandae regem existimauerunt. Hunc in libro Hym norum Orpheus uitalibus radijs sanitatem uitamque largiri cunctis arbitratur morbosque propellere. Praeterea fidibus canoris, id est, motibus uiribusque suis omnia temperare, hypate, id est, graui uoce, himen. Neate, id est, acuta aestatem. Dorionibus, id est, uocibus medijs, uer autumnumque producere. Quum ergo idem sit Musicae dux, medicinaeque repertor, quid mirum utramque artem sępe ab ijsdem hominibus exerceri.