Latin
651.5 to 651.7
Ficino, Opera omnia 651.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Is neque mirabitur harmonia animalia penè omnia rapi, neque Pythagoram, Empedoclem, Socratem etiam in senectute pulsantes cithara accusabit. Sed parum eruditum Themistoclem illum, qui sibi oblatam in conuiuio recusauit, fuisse fatebitur. Pertinere enim musicam ad doctos, qui musarum cultores sunt, in dialogo Alcibiade Plato noster ostendit, dicens Musas esse musicae duces, atque ab eis eis musicam appellari. Reijcit autem Plato ubique melodiam querulam, aut leuem, quia uel fractum animum reddat, uel lasciuum &iracundum: solam uerò grauem eligit, &con stantem tanquam saluberrimam spiritus, animae corporisque medicinam. Ego autem, ut de Marsi lio tuo aliquid dicam, eo consilio post Theologiae, uel medicinae studia grauioribus fidibus cantibusque frequenter incumbo, ut caetera sensuum oblectamenta penitus negligam, molestias animae, corporisque expellam, mentem ad sublimia Deumque pro uitibus erigam, authoritate Mercurij Platonisque fretus, qui musicam nobis à Deo concessam dicunt, ad domandum corpus, temperandum animum, Deumque laudandum. Quòd prae caeteris Dauidem &Pythagoram praecepisse scio, &consecutos existimo. Vale. Verißima laus est, quae laude digna est. Marsilius Ficinus Ioanni Aurelio Ariminensi, S. D. Audas Lyram Aureli nostram, carminibus laude dignis. Ego carmina tua uicissim Lyra laudabo. Sed ut laude digna. Vt tu uera loqueris. Ego uerò canam, uterque nostram uerissimè laudet. Verissima enim laus est, quae laude digna est. Vale. Foeliciter amatur, qui à miro amatur amore dignißimo. Marsilius Ficinus Bernardo Bembo Venetorum Oratori, S. D. Pinabar, Bernarde, me sic amare Marsilium, ut magis eum aliquando amare non possem. Quoniam quisque sui gratia singula in singulisque seipsum, seque ipsum summopere diligit. Sed heri mea haec me foeliciter nimium fefellit opinio.