Latin
654.5 to 654.6
Ficino, Opera omnia 654.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hieronymus Amatius noster illius amantissimus proculdubiò pollicetur. Marsilius Ficinus sperat Deum, quae precatur. Velociter comparatur, quod ardenter desideratur. Marsilius Ficinus Ioanni Altouito, S. D. VVpit animus tuus ardenter, ut scribis, ad nos uolare, si non habet alas, neque potest uolare, neque cupere debet, quod non potest. Si habet, quod ego potius arbi tror, quum primùm concupiuit, aduolauit, aeternis siquidem &spiritalibus aClis, neque tempus obstare potest, neque locus, iam igitur habes, nisi me ratio fallit, quod tota mente petebas. Sed ut tam magnum mihi sit, quod habes, quàm tibi &comparanti facile, &possidenti charum, ut non minus re ipsa Marsilius, quàm loannes aestimatione possideat. Vale. Ioannes Caualcantes noster se tibi commendat. Fontes potius, quàm riuulos sectari debemus. Marsilius Ficinus Florentinus loanni Petro Patauino. S. D. CVnt multi nostris seculis non Philosophi, sed philopompi, qui sensum Aristotelicum se tenere superbè nimium prositentur, quum tamen Aristotelem ipsum rarò 5admodum, atque parumper loquentem, &tunc quidem non Graecè propria expri mentem, imò barbarem aliena balbutientem, audiuerint, ideoque minimè intellexerint. Hi quum in foro inter pueros garriunt, scire nonnihil uulgò uidetur.