# Opera omnia 655.5-6

Ficino, Opera omnia, 655.5 to 655.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/655.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/655.5

Non decet musam fieri mendicam, & innocentiam miserabilem. Ferigitur opem Patrone musarum alumno, absque tuo auxilio perituro. 14. April. 1474. Florentiae. Qua ratione sit quisque laudandus. Marsilius Ficinus Laurentio Medico uiro magnanimo. S. D. Cribis ut in te laudando posthac partior esse uelim. Et ita scribis, ut dum fraeno me cohibere uideris, calcatibus acerrimè stimulas ad laudandum, sed me in praesentia continebo. Non licet ultrà. In Epistolis Laurenti, quas ad te scripsi, hacteSnus semper te ita laudaui, ut admonerem similiter, atque exhortarer. Admonui equidem semper ut à Deo te habere omnia recognosceres, ei gratias ageres, ei te sedulò commendares. Exhortatus sum ut pergeres. Nam principium uel uoluntatis est, uel sor tis, perseuerantia uerò uirtutis. Laudaui uerò te nonnunquam, tanquam absentem, in epistolis ad Nicolaum liberius. Tu eas uelim nolimue legis, atque ita erga Nicolaum tuum es affectus, ut quae ad eum scribuntur, scribi ad Laurentium arbitreris.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
