# Opera omnia 656.5-6

Ficino, Opera omnia, 656.5 to 656.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/656.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/656.5

Obseruandum insuper ut saepenumero quae didicimus, meditemur: sic enim alimenta animi concoquuntur, & quasi conuertuntur in animum. Confert etiam quam plurimùm, si quis eleganti oratione cantuque suaui, quae memoriae mandauit, saepe recenseat. Voluptas enim rerum condimentum est, amoris esca, incitamentum ingenij, uoluntatis pabulum roburque memoriae. Conducit multum & admiratio: nam ob hanc attentior factus animus altius, penetralibus suis rerum notas inurit. Quamobrem pueri quum propter nouitatem rerum admirentur magis, retinent quoque diutius. Fortè etiam cogitant pauciora, quam uiri, adde & multò tranquilliora. Sed de hoc aliàs. Si quam in hac re fides Medicis adhibenda est, aloe saepe purgandum est cerebrum, odoribusque cinnamomi & maiorana fouendum, Hoc equidem non uitupero, sed purgationem animae multò magis probo. Purganda enim haec primùm à malis est, ut impleatur bonis. Bene uale, hoc est, animam bene ale. A. les autembene, non si quàm plurimis, imò si quàm electissimis hanc alueris. Virtutum definitio, offucium, finis. Marsilius Ficinus Antonio Calderino, S. D. Etis Antoni saepe iam ut uirtutes tibi definiam, expectas forsitan à me minutissimas illas Peripateticorum Stoicorumque petitiones. Calderine, non ita Platonici nostri solent. Nempe uirtutis uis in unione potius, quàm in diuisione consistit. Ideo Pythagorici unitatem ad bonum, multitudinem ad malum, pertinere arbitrabantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
