# Opera omnia 663.1-4

Ficino, Opera omnia, 663.1 to 663.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/663.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/663.1

Ideo non cessat unquam inquisitio intellectus, nisi eam causam reperiat, cuius nulla sit causa, sed ipsa sit causa causarum, id autem solus est Deus. Secunda ratio talis. Voluntatis affectus nullo satiatur bono, quatenus putamus bonum praeterea aliud superesse, solo igitur eo bono satiatur ultra quod nihil est boni. Quid autem hoc aliud nisi Deus? Quapropter in solo Deo quiescere potest intellectus inquisitio & uoluntatis affectus. In Deo igitur solo hominis bearitudo consistit. Quod quidem inde prouenit, quod nulla res alibi, quàm in propria causa potest quiescere. Et quia Deus solus est propria animae causa, ideo anima in solo quiescit Deo. Sed haec latius in theologia de im mortalitate animorum disseruimus. Caeterum duo sunt animae actus circa Deum. Videt enim Deum per intellectum, ac Deo cognito gaudet per uoluntatem. Visionem Plato uocat ambrosiam, gaudium nectat, intellectum uerò & uoluntatem geminas alas quibus in Deum tanquam patrem & patriam reuolemus. Idcirco puras, inquit, animas cum in coelum euolauerint in diuina mensa ambrosia & nectare uesci. Gaudium in ea felicitate est praestantius uisione. Quia quanto magis est apud Deum in hac uita meremur amando, quam inquirendo, tantò majus in illa uita praemium amori, quàm inquisitioni tribuitur. Meremur autem amando multò magis, quam indagando, multis de causis: Prima, quia nemo in hac uita uere cognoscit Deum. Verè autem amat Deum quoque modo cognitum, qui spernit caetera propter Deum. Secunda, quemadmodum deterius est odisse Deum, quam ignorare, sic melius amare, quam nosse. Tertia, cognitione Dei possumus malè uti, scilicet ad superbiam. Amore eius malè uti non possumus. Quarta, qui Deum prospicit, nihil ob hoc tribuit Deo, qui autem eum amat & scipsum & quicquid possidet, Deo tribuit. Amanti ergo se Deus tribuit potiusquam scrutanti. Quinta, perscrutando Deum paulum longo uix tandem tempore proficimus, amando breuissimo plurimum, ob id enim citius propinquiusque & firmius amor, quam cognitio mentem cum diuinitate coniungit, quia uis cognitionis indiscretione consistit magis, amoris autem uis magis in unione. Sexta, amando Deum non solum maiorem perci pimus uoluptatem, quam perscrutando, uerumetiam meliores efficimur. His rationibus concludere possumus praemium quod amori debetur majus esse, quam quod humanae inquisitioni accommodatur. Amanti conuenit ut re amata fruatur & gaudeat, is enim est finis amoris. Inquirenti autem ut uideat. Gaudium igitur in homine felice superat uisionem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
