# Opera omnia 664.5-8

Ficino, Opera omnia, 664.5 to 664.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/664.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/664.5

Proinde cognoscendo Deum, eius amplitudinem contrahimus ad mentis nostrae capacitatem atque con ceptum: amando uerò mentem amplificamus ad latitudinem diuinae bonitatis immensam. Illic in nos Deum quasi deijcimus, hic uerò attollimus nos ad Deum. Noscimus enim quantum ipsi capimus. Amamus autem & quantum intuemur, & quantum ultra perspicuum intuitum nostrum uaticinamur bonitatis diuinae reliquum superesse: Vbi diuinae infinitatis abyssum remisse quidem & obscurè prospicimus, intense tamen ardenterque amamus similiterque gaudemus. Non est, ut alioqui opinantur uisio mensura gaudij, potest enim qui parum uidet, amare multum, atque contra. Denique illud est summum ani mae bonum quo anima contenta est, non est autem contenta propriem ipsa uisione Dei: Visio enim quae in anima uidente suscipitur creata res est gradibusque perfectionis finita, sicut & anima. Non est autem anima contenta unquam creato aliquo finitoque bono. Visio igitur non est summum. Contenta uerò est anima Deo uiso potius, quam uisione Dei. Fruitio boni in sensu, non in eo consistit propriè quòd bonum moueat sensum, sed in eo quod sensus in bonum illud quod oblatum est sese reflectat, conuertatur & diffundatur. Quae quidem spiritalis conuersio diffusioque nihil est aliud, quam uoluptas, ut in libro de Voluptate disseruimus. Sic in separata mente ipsa, ut ita loquar, fruitio Dei non in eo propriè quòd Deus se monstrat menti consistit, hic etiam Dei potius, quàm noster actus est, sed in eo quod mens se conuertit in Deum, quod est gaudium. Neque putandum est, animam in Dei uisionem sese conuertere ut quiescat in ipsa, sed in Deum uisum, uult enim uisionem propter uisum, quod etiam ipsi tanquam forma coniungitur. Sicuti neque gustus in gustationem saporis, sed in saporem gustatum se dilatat. Gustationem enim propter gustatum cupit. Ap petitus nullus rem imaginariam quaerit, sed substantialem, alioquin sufficeret appetenti absentis boni memoria atque imaginatio. Visio autem Dei in nobis imaginaria res est, & ut supra dixi finita. Quocirca uoluntatis actus, qui est in Deum infinitum conuersio substan tialisque diffusio, rationem infinitatis magis habet, quàm actus intelligendi qui est Dęi notio quaedam pro mentis capacitate. Summum igitur bonum Deus est. Beatitudo autem fruitio Dei, fruimur ideo per uoluntatem. Quoniam per eam amando quidem mouemur ad Deum, gaudendo uerò dilatamur conuertimurque in Deum. Fruuntur autem uarij animi uarijs Dei uirtutibus & ideis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
