# Opera omnia 666.8

Ficino, Opera omnia, 666.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/666.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/666.8

Ne forte à te segregati, uita uitarum, lumine luminum, atque nobis ipsi relicti, statim in exteriores tenebras tanquam mortui delabamur. Sed ut tibi piè uiuamus quoad fieri potest, & qui sedulò tibi uixerimus, te quoque ipso uiuamus semper & luceamus, fulgeamus simul atque flagremus, ardeamus simul & oblectemur, gaudeamus feliciter absque fine desideriorum nostrorum penitus infinito. Infinitam pulchritudinem tuam infinite amemus sine anxietate. Infinito rursus bono in aeternum sine ulla sacietate fruamur. Quod soli uirtuti Deoque confidendum & seruiendum. Marsilius Ficinus Francisco Saluiato, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
