# Opera omnia 668-2

Ficino, Opera omnia, 668. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/668-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/668-2

phiam tamen cuius studio semper incumbo, nusquam sim laudibus prosecu tus. Item forte superioribus diebus loannes Caualcantes meus Achates interrogauit. Ego autem respondeo, primum inuenta hominum ab hominibus posse quandoque per dignitatem laudari, Philosophiam uerò inuentum Dei longè admodum humanam eloquentiam superare. Deinde in singulis rebus & artibus celebrantis me Philosophiam rerum omnium inuentricem artiumque magistram celebrauisse. Siquidem non nisi eius uiribus orationibusque singula digne laudamus, et quan tum quaeque facultas Philosophiae uirtutis & dignitatis est particeps, tantum laude dignam esse censemus. Sed quoniam nostra haec mater & nutrix propriam à nobis aliquando declamationem iure optimo uidetur exigere, hinc iam, si placet, exordiamur. Laus Philosophiae oratoria. Vitae Philosophia dux, ô uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum. Quid non modo nos, sed omnino hominum uita sine te esse potuisset? Tu urbes pepeFristi, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti, tu eos inter se primo domicilijs, deinde coniugijs, tùm literarum & uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum, & disciplinae fuisti. At quonam insolens praetergressus sum? oratoriam modo Tullianamque cantilenam nescio quomodo incaeptabam. Suauis nimirum huiusmodi melodia: quoniam uerò Philosophiam quae tàm cantus cuiusque, quàm rei canendae regula est, non aliter quam philosophice cantare debemus, ludum hunc ab alio initio repetamus. Laus Philosophiae moralis. VIphilosophia ueritatis sapientiaeque amor ac studium ab omnib. definitur. Veritas autem & sapientia ipsa solus est Deus, sequitur ut neque legitima Philosophia quicquam aliud, quam uera religio, neque aliud legitima religio, quam uera Philosophia uerborum proprietatas partim à rerum, partim à notionum proprietate deducitur, quod Plato, Aristoteles, Varro, Aurelius Augustinus subtilissimè disputant, certè Philosophia rerum indagatrix inuentrixque notionum, grammaticam rectè loquendi & scribendi regulam peperit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
