# Opera omnia 669.5-8

Ficino, Opera omnia, 669.5 to 669.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/669.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/669.5

Hinc efficitur ut artes omnes quae ad externa, corpus, sensum, actionem pertinent, speculationi tanquam reginae cedere & obse qui debeant: Et merito. Propria enim Dei est huiusmodi operatio. Non indiget certo uel instrumento uel loco, non seruit externis, maximè omnium continua est imò perpetua. Obiectum suum sempiternum, & ubique praesens pro arbitrio ubique complectitur. Ac si uita actus quidam est, & ubi magis actus ibi magis est uita, certè contemplationis actus tan quam caeterorum omnium, tam dignitate, quam perseuerantia excellentissimus, maxima quaedam est & eminentissima uita, adde omnium suauissima. Non enim, secuti sensus, impu ra, falsa, uolantia oblectamenta ab intrinsecis rerum imaginibus mutuatur, sed ueras & sempiternas rerum rationes naturasque intus affatim possidens pure, uerè, stabiliter puris, ueris, stabilibus pascitur atque gaudet, gaudet, inquam, infinito penitus infinitè, siquidem quod est maximum, huiusmodi uita Dei uitae proxima in eius imaginem exactissimam transformatur. Deus igitur est humanae contemplationis lux simul & oculus, contemplatio autem lux & oculus actionis. Et si oculus huiusmodi ociosus esse uidetur, tamen absque illo male ociosa ac pessimè negociosa, & omnino obscura miseraque sunt omnia. Ad eius autem nutum singula feliciter operamur. Hanc uitam in summo rerum culmine collocatam, & sine controuersia beatissimam, Philosophia sagax mortalibus, tùm proprio quodam oculo, tum dialecticae suae digito monstrat. Ducit quoque ad eam, ut arbitror gradibus pręcipuè quatuor, moralibus, naturalibus, mathematicis, metaphysicis. Diuinus Plato coelestem & immortalem animam mori quodammodo putat, quando terrenum & mortale corpus ingreditur, reuiuiscere cum egreditur. Egredi autem quodam meditationis studio priusquam egrediatur lege naturae, quando Philosophia humanorum medicina morborum animulam pestifero uitiorum coeno sepultam, moralibus pharmacis purgat & suscitat. Deinde naturalibus quibusdam machinis ex infimo subleuans per omnia passim, quae ex elementis quatuor componuntur, perque ipsa quatuor elementa ad coelum usque perducit. Tum scalis mathematicis gradatim praestat sublimen ad summos coeli globos ascen sum. Demum quod supra quam dici possit mirabile est, ultra coeli uerticem ad ipsum coeli mundique totius fabrum metaphysicis alis attollit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
