# Opera omnia 670.5-7

Ficino, Opera omnia, 670.5 to 670.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/670.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/670.5

O mi rabilis nimium architecti coelestis intelligentia, ô aeterna sapientia solo summi louis capite nata, ô infinita rerum ueritas atque bonitas, sola totius mundi regina, ô ueridicum & benignum intelligentiae lumen, ô salutaris uoluntatis ardor, o beneficium nostri cordis incendium, illumina nos, illumina usque adeò & accende precamur, ut lucis tuae, hoc est, ueritatis sapientiaeque amore penitus ardeamus. Hoc enim solum est proh Deus omnipo tens, hoc solum est uerissimè sapere, solum beatissime cum Deo Deumque uiuere. Quicunque procul radijs tuis aberrant cùm nihil unquam sincerè discernant, fallacibus rerum umbris passim decepti atque perterriti tanquam horrendis quibusdam insomnijs sub perpetua nocte miserabiliter ubique uexantur. Quicunque tecum sedulo uiuunt cum soli res ue ras, aeternas, immensas, sub radijs tuis perspiciant, diligant, amplectantur, quicquid tem pore locoune clauditur minimum quiddam umbrae somnium existimant. Quo fit ut ter renarum rerum, uel cupiditate, uel metu è summa coelestis felicitatis arce deturbari non possint. Satis iam, mi Bernarde, quantum epistola patitur à Marsilio tuo declamatum esse censeo. Vale ergo feliciter patrone Philosophorum. Atque ut hactenus fecisti in beatis sanctae Philosophiae ulnis continuè uiue. Viue etiam precor loannis Caualcantis Marsiliani cordis assiduè memor. Gratia lubelei. Franciscus Cardinalis Senensis Marsilio Ficino Florentino Platonico Philosopho, S. D. Arsili clarissime, salue. Tui memores & salutis perpetuae tuae tuorumque cupidi, impetrauimus à summo Pontifice gratiam lubelei pro te tuisque annosis parentibus. Da igitur laudem Deo, & cum tuis senibus incomparabilia diVLuinae gratiae munera tota mente capessite. Et pro nobis orate. Vale optime nostri memor. Romae die4. Decemb. 1475. Gratiarum actio. Marsilius Ficinus Florentinus Francisco Cardinali Senensi, pro immortali munere immortalem Salutem dicit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
