# Opera omnia 671.1-4

Ficino, Opera omnia, 671.1 to 671.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/671.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/671.1

CVm felicem Epistolam tuam quae lubelei gratiam nobis à pontifice imperratam significas, ego unà parentesque mei legeremus, non minori gaudio affecti sumus, quam qui beatissimam uocem illam audituri sunt. Venite benedicti patris mei. Igitur pater repente prę cęteris exclamauit. Nunc dimittis seruum tuum Domine, secundùm uerbum tuum in pace. Tu autem quàm magnificus donator es, ràm iustus, tamque prudens uideris exactor, aeterna donas, non temporalia, non temporalia à nobis exigis, sed aeterna. Nempe mandas ut pro tua salute Deum oremus, iubes certe iustissime, debemus enim etiam multò magis, quam iubeas. lubes & prudentissime, prius enim quam ut oremus mandares, operam dedisti ne inuriliter oraremus, efficiemus ergo quod imperas, uenerande pater, quamdiu uiuemus. Et proculdubio ita libenter singulare diuinumque donum, & ipse largitus es, & nos accepimus. Tu uerò scito nos existimare palamque fateri, cui uitam debemus aeternam, multò magis temporalem uitam temporaliaque cuncta debere. Vale felix in authore felicitatis Deo. Ociosae uitae utilitas. Marsilius Ficinus Andreae Cambino arcis custodi, S. D. V Vm in foro unà cum praeclaro uiro Francisco Casato nostro deambularem, reddita mihi est elegans Epistola tua, qua significas te iam in arcis istius custo dia ociosam uitam instituisse, atque in eo uitae statu caetera quidem tibi adesse ad uotum, sola uerò diuina deesse, idcirco rogas ut religionem nostram Francisco Berligherij filio literis moribusque ornato demus ad te mittendum. Primum quidem probo quod ais in arcis culmine te ocium reperisse, nempe in summa serenae mentis specula solum elisea illa felixque tranquillitas reperitur. Infima sensuum uallis undique Cherontis, St, gis, Cocyti, Phlegetontis, fluctibus agitatur. Quod autem subiungis tibi in eiusmodi ocio humana affatim suppeditari, diuina nequaquam, hoc equidem non mirari non possum. Nam caetera, ut scis, cum & extra nos, & alicubi solum posita sint, motu, negocijs, labore quaeruntur, diuina uerò cum & intra nos sint, & ubique, quiete, ocio, tranquillitate comprehenduntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
