Latin
671.5 to 671.7
Ficino, Opera omnia 671.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem si re uera ociosus es, ut ais, nihil minus habes, quam humana, quae nimium negociosa sunt omnia, nihil rursum magis habes, quàm diuina, quorum immensa lux ubique lucens totiens refulget in perspicuum perspicacemque mentis oculum, quotiens ad illam ritè conuertit. Conuertitur autem ad illam suapte natura tanquam diuinus cum primum ab ea humanorum negociorum perturbationibus non auertitur. Forte uerò ad Solem conuerti diuinum nihil aliud est, quam non auerti. Quid ergo religionem nostram quaeris, charissime compater? Satis iam religiosus es, ut arbitror, si per ocium solutus ab infimorum curis summorum tranquillitati per naturam es religatus. Sed ecce mihi nunc inter scribendum succurtit quid meus compater cupiat. Quam ob causam formosi homines magis ad modum, quam deformes speculis delectentur nullus ignorat. Igitur Cambinus noster, utpote qui iam abundè religiosus euaserit, librum nostrum diuina tractantem, quasi speculum appetit, in quo religionem suam tanquam speciem propriam speculetur. Mittam hoc meum cum primum potero speculum. Imò uerò, ut rectius nominem, pupillam hanc meam in te dirigam, in qua aspiciens te simul ac clarè discernas. Qui enim corde uiuunt uno, pupilla quoque uident una, in una etiam pupilla uidentur. Sed ne multo longior in praesentia sim. quam soleam. Vale. At uideo te utpote Marsilij amantissimum ut melius ualeas nolle tam cito ualere. An desideras epistolam sicuti solent qui longè amant paulò insuper longiorem? Ergo accipe unde ualeas melius à commune nostrum amico salutem. Paulus Saxia uir doctus saluere te iuber. Iam igitur bene Vale. De perseuerantia. Marsilius Ficinus Francisco Soderino, S. D. Ic age, suauissime mi Soderine, quid scribam? An latissimè ingenium tuum &mores doctrinamque laudabo? Nequaquam, nam in re omnibus manifesta nihil opus est testibus. Antè forte ad pretiosissima ciuilium legum studia uehementius adhortabor?