# Opera omnia 673.5-6

Ficino, Opera omnia, 673.5 to 673.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/673.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/673.5

Ergo post hac mitte precor amice mortales, & quandoquidem adspitante Deo canis, cane Deum. Quod quidem non Moses solum & Dauid caeterique Hebraeorum Prophetae, uerumetiam Zoroaster, Linus, Orpheus, Museus, Mosaeus, Empedocles, Parmenides, Heraclitus, Xenophantes, manifestè nos religiosis carminibus suis admonuerunt. Admonuere insuper Pythagoras atque Plato. Qui Homerum Hesiodumque, quòd partim tanquam ingrati diuina ad homines, partim tanquam impij humana ad Deos transtulerint, ex hominum coetu ad inferos expu lerunt. Proinde si, quod absit, fortè quasi Deo ingratus solos cantabis homines, ingratos, ut plurimum, motusque cantabis, quotiens uerò Deum canes, (quod potius te spero facturum,) totiens tuum cantum suauiter & feliciter comitabitur Echo. Sua mittenda sunt ad nos. Marsilius Ficinus Petro Soderino literis & moribus ornatissimo, S. D. Olui saepe Soderine dulcissime ad illos, qui epistolas meas à me petissent, no strum ipsum archetypum mittere, sed haec meus mihi liber summa cum quęrimonia statim obijciebat: Noli eo me mittere precor ubi ipse non es mi pater.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
